Iacobus Veronensis: Liber peregrinationis

Capitolo III

Pag. 41


In eadem valle Josaphat solebat esse fons draconis. quod forte propter
ruinas murorum civitatis est obtusus: nulla aqua est in tota valle
Josaphat. nisi una cisterna prope Gethsemani et fons Syloe.
Descendendo per vallem Josaphat sub monte Oliveti. prope monumentum Absolonis ad jactum lapidis. est unus locus et caverna. ubi
beatus Jacobus minor. qui dicitur frater Domini. post mortem Cristi illam
cavernam intravit et juravit se nunquam comedere panem. nisi videret
Cristum resurrexisse. Ideo. in die resurrectionis. Cristus corporaliter illam
cavernam intravit et beato Jacobo apparuit dicens: Surge. Jacobe frater. et
comede. quia ego sum Cristus. qui resurrexit a mortuis.
Hunc locum sepissime
visitavi ob reverenciam illius beati Jacobi. cujus nomine sortitus sum. Et in
illo loco. stetit beatus Jacobus longo tempore et Philippus apostolus simul
cum eo. Prope illam cavernam beati Jacobi. ymmo se conjungunt ad invicem.
est una antiqua ecclesia et una honorabilis sepultura in qua est sepultus
Zacharias propheta. filius Barachie. de quo dixit Christus: A sanguine
Abel justi usque ad sanguinem Zacharie, fiIii Barachie. quem occidistis.

Descendendo per vallem Josaphat sub monte Oliveti et monte Offencionis
et longe a caverna beati Jacobi per duos jactus baliste modicum.
in alto loco. est domus patris sceleratissimi Jude Scarioth. et ibi prope ad
unam arborem laqueo se suspendit.
Descendendo per vallem Josaphat inter montem Moria. ubi est templum
Domini sive Salomonis. et monte Syon in profundo vallis longe
ab ecclesia Sancti Zacharie per tres jactus baliste. est fons Syloe. qui est
ita sub monte civitatis Jherusalem. ut nullus possit eis prohibere aquam.
Iste fons est clarissimus et descenditur ad ipsum per gradus XX lapideos.
ego fui pluries in isto fonte. per vallem autem descendendo per jactum
baliste. per unum meatum. Iste fons facit duas piscinas: piscina est quedam
fossa murata et pavimento habens de cemento et bitumine. et ibi congregantur aque. propter penuriam fiunt ille piscine. quia in partibus illis
non sunt flumina. et magna necessitas est de aquis. Iste due piscine. una
est prope aliam. quia una est altior alia et influit in aliam: prima. que est

Torna all'inizio