Ad quintum dicendum, quod Christus ad hoc fuit passus ut hominis naturam
repararet. Unde per passionem Christi non apparet quod maiorem gratiam
homo consecutus sit post peccatum quam ante fuisset sine ea, loquendo de gratia
in ordine ad praemium essentiale: quia aliquod praemium accidentale homo
per passionem Christi consequitur quod ante peccatum non habuisset, scilicet
gaudium de victoria Christi.
ARTICULUS 4
Utrum opera hominis sint magis efficacia ad merendum gratiam
post peccatum quam ante peccatum
Ad quartum sic proceditur.
1. VIDETUR quod post peccatum opera hominis fuissent magis efficacia ad
merendum quam ante peccatum. In primo enim statu homo sicut nec ad malum
impellens aliquid habebat, ita nec a bono retrahens. Sed sup., 24 dist., Magister
dixit, quod primus homo resistendo tentationi non meruisset; quia nihil erat
quod ad malum impelleret. Ergo similiter faciendo bonum, vel nihil vel minus
meruisset: quia nihil erat quod a bono impediret.
2. Praeterea, dicit Apostolus, 2 Timoth. 2, 5: «Non coronabitur nisi qui legitime
certaverit». Sed homo in primo statu non ita impugnabatur sicut post peccatum.
Ergo nec ita coronam efficaciter merebatur.
3. Praeterea, ut Philosophus dicit in 2 Ethic., virtus est circa difficilia. Sed
difficilius est homini post peccatum bonum operari quam ante. Cum ergo ex
virtute procedat efficacia meriti, videtur quod ante peccatum actus hominis fuerint
minus efficaces ad merendum quam post.
4. Praeterea, homo in primo statu fuit quasi medius inter statum Angelorum et
statum nostrum, ut ex his quae 23 dist. dicta sunt patet. Sed operationes Angeli
non sunt ita efficaces ad merendum sicut operationes hominis; quod patet ex
hoc quod inferior Angelus mereri gradum superioris non potest; sed homo
potest mereri ut ascendat ad supremum ordinem Angelorum, ut ex dictis
Gregorii patet, in homil. de centum ovibus. Ergo et homo
in primo statu habuit opera minus efficacia ad merendum quam post peccatum.
5. Praeterea, ut in 1 lib., distinct. 2, Magister dixit, homo factus est ad reparationem
ruinae angelicae. Sed de quolibet ordine Angelorum aliqui ceciderunt,
ut supra, 6 distinct., dictum est. Ergo oportet quod qualitercumque vadat humana
natura, sive in statu innocentiae, sive in statu peccati, ad singulos ordines
Angelorum aliqui homines transferantur. Cum ergo hoc non fiat nisi ex virtute
meriti, videtur quod saltem non maioris efficaciae ad merendum fuerint opera
hominis in statu innocentiae, quam post peccatum.
|
|