Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 458


2. Praeterea, secundum Augustinum omne peccatum est
voluntarium, adeo quod si non est voluntarium, non est peccatum. Sed illud
quod per originem trahitur, non potest esse voluntarium: quia actus voluntatis
originem volentis non praecedit. Ergo impossibile est aliquid per originem
tractum, esse peccatum vel culpam.
3. Praeterea, nullum accidens potest traduci, nisi subiectum suum traducatur.
Sed subiectum culpae est anima rationalis, quae cum non sit ex traduce, ut
supra probatum est, videtur quod nec aliquid per originem
tractum rationem culpae habere possit.
4. Si dicatur, quod traducitur peccatum per traductionem seminis; contra. Nihil
dat alteri vel efficit in altero quod ipsum non habet. Sed semen non potest esse
subiectum infectionis culpae. Ergo nec ex eo culpa in animam devenire potest.
5. Praeterea, nobilius non patitur a minus nobili. Sed anima est nobilior corpore.
Ergo corpus non potest agere in animam, inficiendo ipsam.
6. Praeterea, iniustum est ut culpa patris in filium redundet, et quod filius pro
patre puniatur. Sed si ex hoc quod Adam peccavit, in omnes culpa redundaret
originaliter, sequeretur filium pro transgressione patris puniri. Ergo hoc divinae
iustitiae non competit.
SED CONTRA, ad Ephes. 2, 3, dicit Apostolus: «Eramus natura filii irae». Sed
nullus est filius irae nisi per hoc quod culpam habet. Ergo homo ex ipsa nativitate
culpam contrahit.
Praeterea, sicut dicit Anselmus, homo si perstitisset, iustitiam
originalem in qua creatus est, in filios profudisset. Sed sicut se habet
iustus ad iustos, ita et peccator ad peccatores. Ergo etiam quia peccavit, culpam
suam in alios generando transfudit.
Solutio
Respondeo dicendum, quod circa hanc materiam duplex error tangitur in littera.
Unus est eorum qui simpliciter peccatum originale negabant, sicut error
Iuliani et Pelagii: et hic error veritati fidei non consonat: quia sacramentorum
necessitatem et redemptionis tollit, quae contra servitutem peccati, in qua
nascimur, ordinata sunt. Alius est error eorum qui peccatum originale nomine
concedentes, secundum rem negabant, dicentes, in puero nato nullam culpam
esse, sed solum obligationem ad poenam; et hoc manifeste iustitiae divinae
repugnat, ut scilicet aliquis obligetur ad poenam qui culpam non habet, cum
poena iuste non nisi culpae debeatur. Et ideo his evitatis, simpliciter concedendum
est, etiam culpam per originem trahi ex parentibus vitiatis in pueris natis:
quod qualiter sit, investigandum est.

Torna all'inizio