Bardo presbyter: Vita Anselmi episcopi Lucensis

Pag 17


12. Atque, ne tanquam sola deficiat custodienda commendatur praescripto Lucensi
episcopo sancto Anselmo, commendatur, inquam, omni diligentia et affectu charitatis,
commendatur a beatissimo magistro fidelissimo discipulo, sicut in cruce Christus matrem
virginem virgini discipulo commendavit: Mater , inquiens, ecce filius tuus ; ad discipulum
5autem: Ecce mater tua. Ita ergo, dum uterque mundi voragines evadere et contemplationi
vacare conatur, maioribus mundi negotiis implicatur. Sanctissimus igitur talis ille discipulus
custodiae illius et studet satagere et omni studio sanctitatis magis ac magis, de die
in diem exardescere. Possumus certissime de illo affirmare, quod replevit eum Dominus
spiritu sapientiae et intellectus
, et erat magni consilii angelus. Nam cum multa haberet secularia
iudicia suprascripta domina Mathilda, devota domini Petri ancilla, ipse suis eam
consiliis ita peragere fecit omnia, ut et euangelica praecepta et canonum instituta legumiura servaret, quod in humanis mentibus et ingeniis raro vel nunquam invenitur.
Verum ipse suo a magistro beatissimo papa Gregorio sic didicerat, Spiritus vero sanctus
utrumque repleverat.
13. Tunc ergo incredibili iam modo Romanus orbis in se ipsum fremuit et insanivit.
Nam Heinricus, filius imperatoris Heinrici tertii, magnas in omnes catholicos inimicitias
exercebat; qui dum ab ipsa infantia, defuncto iam patre, suscepisset regni gubernacula,
impletum est, quod per Salomonem dictum est: Vae terrae, cuius rex puer est. Nam puerilibus
se consiliis committens, omnium genera spurcitiarum edoctus, cunctam mox religionem
et iura omnia confundere non erubuit, ac suae libidini in omnibus turpitudinibus
studuit. Illo siquidem in tempore non quisquam episcopus aut abbas sive praepositus
esse potuit, nisi qui maiorem pecuniam habuit vel ipsius spurcitiarum compos extitit et
fautor assensit. De nullius certe vita vel conversatione agebatur bona, imo abominabilis
religio omnis et veritas atque iustitia habebatur. Ille sacerdos laudabilior, cuius vestis
comptior, cuius mensa copiosior, cuius concubina splendidior. Nec miles dicebatur gloriosus,
nisi ter fuerit aut quater periurus.
14. Quod dum beatissimus papa Gregorius dolens ac tristis consideraret, cupiens
sanctam ecclesiam usui ecclesiastico et legibus restituere canonicis, misit ad eum frequenter
benignas legationes tum paterne admonens tum asperius etiam redarguens. Atqui
dum hoc quoque modo minime se percepit proficere, tandem direxit ad eum matrem
ipsius religiosissimam imperatricem Agnetem, et cum ea reverendissimos duos episcopos,
Praenestinum et Cumanum, quibus utique praesentibus, audito diligenter eorum consilio,
poenitentiam simulavit, obedientiam devovit, emendationem de omnibus promisit.
Redeuntibus autem illis, in se ipsum est ille reversus deterior quam olim effectus. Nam
inaudita deinde audacia et admirabili superbia sui facinoris compotes nec dicendos collegit
episcopos in civitatem Wormatiam, habitoque conciliabulo, proscripserunt primae sedis
episcopum, quod a saeculis non est auditum. Fecit deinceps legationem in Italiam,
eandem affirmans praesumptionem per schismaticos sibi complices episcopos. Huius legationis
lator fuit quidam Eberhardus nomine, Theutonicus natione, filius saeculi, hamus
diaboli, inventor omnis fere mendacii. Hic circuivit et perambulavit terram, ut schismatica
omnes inficeret contagione; multos certe, qui propter interdictum domini papae
divino ab officio cessaverant, ipse interdictus et vinculo perditionis ligatus inaudita temeritate
ac superbia reconciliavit, et ex parte domini sui regis, ut officium more priori celebrarent,
indixit.
15. Cum igitur dissimulare amplius tanti facinoris malitiam non posset apostolicus,
excommunicavit tam ipsum quam omnes ipsius fautores, atque omnem sibi regiam dignitatem
interdixit, et obligatos sibi sacramentis ab omni debito fidelitatis absolvit, quia, quod
verecundum etiam est dicere, praeter haereticam, quam praelibavimus, culpam aderant

1



5




10




15




20




25




30




35




40




45

Torna all'inizio