Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 678


IN SECUNDUM SENTENTIARUM, DISTINCTIO 35
DIVISIO TEXTUS
Quia in peccato actuali duo considerantur, scilicet defectus, ex quo rationem
mali habet, et substantia actus, secundum quam actuale peccatum dicitur;
determinato de peccato actuali, secundum quod habet rationem mali, hic incipit
determinare de eo quantum ad substantiam actus, in qua defectus fundatur,
secundum quem malum dicitur; et dividitur in partes duas: in prima determinat
de peccato quantum ad actum; in secunda de potentia, quae est ad actum peccati,
44 distinct.: «Post praedicta consideratione dignum occurrit, utrum peccandi
potentia sit nobis a Deo». Prima dividitur in duas: in prima determinat
de peccato in generali; in secunda descendit ad peccatorum differentias,
42 distinct.: «Cum autem voluntas mala et operatio sint peccatum, quaeritur,
utrum in eodem homine et circa eamdem rem haec duo unum sint peccatum».
Prima dividitur in duas: in prima determinat de actu peccati in generali. Sed
quia actus peccati vel est interior voluntatis, vel est exterior operis; ideo in
secunda parte descendit ad utrosque actus, 38 dist.: «Post praedicta, de voluntate
eiusque fine disserendum est». Prima dividitur in duas: in prima prosequitur
opinionem quorumdam dicentium, actus peccatorum a Deo esse; in secunda
ponit opinionem contrariam, 37 dist.: «Sunt autem alii plurimi aliter longe de
peccato et de actu sentientes». Prima dividitur in duas: in prima prosequitur
opinionem eorum qui dicunt omnes actus ex Deo esse; in secunda ex incidenti,
quia hoc disputatio mota exigebat, interponitur de comparatione peccati ad
poenam, utrum peccatum poena esse possit, 36 distinct.: «Sciendum est tamen
quaedam sic esse peccata ut sint etiam poena peccatorum».
Prima dividitur in tres: in prima ponit definitionem peccati; in secunda inducit
diversas opiniones, ex datis descriptionibus occasionatas, ibi: «Quocirca diversitatis
huiusmodi verborum occasione de peccato plurimi diversa senserunt»;
in tertia prosequitur illam opinionem quod omnes actus a Deo sunt, ibi:
«Quidam diligenter attendentes verba Augustini... non indocte tradunt» etc.
Circa secundum duo facit: primo narrat diversas opiniones; secundo breviter
dicit, quid de iis tenendum sit, ibi: «Sane dici potest». Tertia pars dividitur in
partes tres: in prima ponitur opinio; in secunda ponitur opinionis confirmatio
per rationes, ibi: «Quod autem omnis voluntas et actio bonum sit, inquantum
est, ex eo probant quod ait Augustinus» etc.; in tertia ponitur responsio ad ea
quae in contrarium obiici possunt, ibi: «Quibus opponitur. Si omnia quae sunt,
inquantum sunt, bona sunt... ergo adulterium et homicidium... bona sunt».
Circa secundum duas rationes ponit: prima accipitur ex ratione entis; secunda

Torna all'inizio