Bene Florentinus: Candelabrum

Pag 237

libro VII


(6) Adhuc eundem mirare:
'Ecce supercilio clivosi tramitis undam
Elicit illa cadens raucum per levia murmur
Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arva'.
45. (1) TRANSUMPTIO PER CIRCUITIONEM.
(2) Circuitio transsuntionem facit, quia causam ponit pro causato et rem simplicem quadam circumlocutione designat, (3) ut: 'Langor eget medicina' id est languens eget medico, et: 'Prudentia Bononiensium vincit hostes', id est Bononienses prudentes.
46. (1) TRANSGRESSIO.
(2) Transgressio quoque transummit quia causa venustatis removet dictiones ab ordine naturali et in aliam potestatem trahit. (3) Unde, ratione talis ordinis, est hec locutio transsuntiva: 'Socratem videt Plato'.
47. (1) SUPERLATIO TRANSUMPTIVA.
(2) Superlatio ad transuntionem reducitur, quia hec superat veritatem augendi vel minuendi causa. (3) Fit autem quandoque sine comparatione, ut: 'Tangunt sidera fluctus'; quandoque fit per eque ut: 'Unda <cruoris> fluit exemplo equoris'; (4) quandoque

Torna all'inizio