Iohannes de Capua notarius fl. 1230-1260: Directorium humanae vitae

Pag 243


simul cum ipso, nec in suo loco vbi iacet, nec eius vestimentum
induatur, et caueat ab equo quem ipse sumit, et a
corona sui capitis, nec in ipso confidat verbo vel opere, sed
in viro fideli qui mundus est corde.
Dixit ei rex coruorum: Non accidit sturnis nisi sua
stulticia et defectus prudentie eorum et superbia et vile consilium
eorum. Et ait coruus: Juste dicis. Qui[s] semel peruenit
ad consilium imperii, qui non recalcitrauerit? aut[quis]
fuerit seductus a mulieribus et ipsum non reuocaueri[n]t?
aut quis confisus fuerit in illis et sibi fidem obseruaueri[n]t?
aut quis multum comederit et non egrotauerit? aut quis stultos
habuerit consiliarios et non perierit de hac vita? Dicitur
autem quod quicunque decipitur suo consilio, carebit bona
memoria et fama. Deceptor vero et seductor non habens
socios et amicos, nobilitatem facit in aliam doctrinam
declinare. Auarus autem caret omni bono; cupidus vero
multa congregat peccata. Rex autem, negligens et notorum
suorum et consiliariorum suorum vilipendens consilium,
perdet animam suam.
Dixit rex coruorum: Maxima super te transiuit tribulatio
qui sturnis fuisti humiliatus et sub eis afflictus, eorum
tolerans molestiam. Et ait coruus: Vere hec omnia super me
transierunt et ea recepi et sustinui, salutem sperans et futuram
tranquillitatem pro nobis. Quicunque enim sustinet
tribulationem propter bonum quod inde sperat habere, non
debet ei esse difficilis molestia. Audiui iam quomodo serpens
factus est seruus cuiusdam rane, vt esset ei equitator
tempore necessitatis, attendens per hoc salutem et bonum
suijpsius. Dixit rex coruorum: Quomodo fuit? Inquit coruus:
Quidam fuit serpens, qui, cum valde senuisset, eius

Torna all'inizio