Petrus de Vinea: Epistole stravaganti e altri componimenti

Pag 381


reddit audacius, tanqtiam ferrum quod ferri polituris
acuitur, quanto praedignius purgari se cogitat, tanto
pignoris emolumenta fecundioris acquirit. Ne igitur obvius
reddar et displicens unde placere credidi, forsan
insipidus, illa repetita petitio sub silentii clave recluditur,
oblatae pennae vestrae mysterio tanto recipiendo
solennius quanto quae sine cithara luderet, discordiam
lyrae modificans gratiorem efficiet melodiam.
n. 84
Magistro P. Nicolaus de Rocca.
Gavisus sum satis in lectione litterarum vestrarum,
dum non nisi amicabile verbum placidis affectibus offerebat.
Nescio tamen si in corde et corde (sic) loquti fueritis,
cum consanguinei vestri quorum spes dependet a
vobis, aliud faciant quam scripsistis. Et sic dum verbis
vestris eorum sunt facta difformia vel expresse contraria,
quid causam hujus varietatis adduxerit infra pectus
vestrum debita revolutione pensate. Ego tamen qui amicus
amicis et vobis praecipue necessaria lege dilectionis
astringor, quid super hoc fieri possit et debeat provisioni
vestrae committo. Nec tamen credatis propterea sic abbreviatum
fore me viribus ut facultas mihi tales propulsandi
molestias denegetur. Super negotio autem fratris
mei dirigi litteras quas vestra dilectio persuasi, praesentium
negotiorum et temporis qualitas diligenter considerata

Torna all'inizio