secundum Donatum pronomina dicantur et a Prisciano nomina iudicentur,
cui potius assensus debeat praeberi. Solutio. Ad quod respondemus
quoniam Donatus haec esse pronomina dixit, quia non egent
articulis; pronominibus enim articuli non iunguntur. Didimus quoque,
Donati magister, propter declinationem inter pronomina numeravit.
Sed declinatio mutare partem non potest. Si enim posset, multa pronomina
fuissent nomina et iterum multa computarentur nomina inter
pronomina. Melius est igitur ut secundum Priscianum nomina iudicentur,
quia substantiam significant.
De numero
Numeri pronominum quot sunt? Duo. Qui? Singularis, ut hic; pluralis,
ut hi[i].
De figura
Figurae pronominum quot sunt? Duae. Quae? Simplex, ut quis;
composita, ut quisque.
Nota. Hoc quoque notandum quoniam composita pronomina secundum
formam nominum ex ea parte declinantur, qua pronomen fuerit
casus nominativi; cuius rei exempla sunt aliquis quisque quisnam
quispiam.
Nec hoc negligenter praetereundum quinque adiectiones esse cum
quis et non cum qui, ut quisnam quispiam quisputas quisquam et quisque;
quatuor autem cum qui et non cum quis, ut quidam quivis quilibet
et quicumque. Tria quoque composita cum quis mutant litteraturam
in singulari feminino et in plurali neutro, ut siqua nequa aliqua.
Idem vero, quod pro duobus accipitur generibus, videlicet pro masculino
et neutro, componitur ex duobus corruptis et, cum producitur,
masculinum, cum corripitur, neutrum est.
At vero si ita est, quaerendum est, in quo genere naturaliter proferatur
vel in quo corrumpatur. Sed sciendum est, quia in neutro genere
naturaliter profertur, videlicet correptum; in masculino autem
|
|