Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 504


eam, vel quod ab alio discat, quia qui per se intelligere non
potest nec per alium apprehendere, bonus non potest esse. Et
dixit: bonum dicitur dupliciter: unum appetitur propter se, aliud
propter aliquid aliud; illud quod propter se appetitur, eo quod
propter aliud appetitur melius est. Et dixit: bonum dividitur
tripliciter: unum consistit in corpore, secundum in anima, tercium
extra corpus; nobilius tamen inter omnia est anime bonum,
cuius boni forma in bonis apparet operibus; et in acquirendo
huiusmodi bono et usu ipsius, felicitas bona consistit. Et dixit:
necesse habet anime felicitas bonis existentibus extra corpus,
quia difficile est homini pulcra opera agere et que sunt materialia
negligere, sicut divitem esse et parentatum; et propterea
sapiencia indiguit gubernancium auxilio, ut suam nobilitatem
ostenderet et etiam veritatem. Et dixit: procreatur in homine sapiencia
longo tempore adiscendo, et boni mores ex bonis
consuetudinibus. Et dixit: superhabundancia et defectu opera
corrumpuntur, quia, sicut paucitas et multitudo ciborum formam
sanitatis corrumpunt et ipsorum temperancia sanitatem efficit,
auget, et conservat, similiter mores corrumpuntur superhabundancia
et defectu, sicut timore et audacia; nam aliquis ad
omnia timidus est, et alter intrepidus et audax ad omnia: et
temperancior est qui ad nullum extremorum accedit. Et dixit:
oportet vos agnoscere signa que mores hominum ostendunt ex
delectationibus et tristiciis que suis recipiunt operibus; nam qui
delectationibus corporalibus abstinet sibi ex hoc placendo, hic
dicitur temperatus; et qui illis abstinet dolendo est ambitiosus,
et alii mores omnes eodem modo se habent. Et dixit: quam
plures bona cognoscentes opera et non operantes, bonos se existimant!
Sed tales velut infirmi qui, attendentes ad consilia
medicorum nihil operantur ex eis; et propterea, sicut eorum

Torna all'inizio