12 Ad determinationem uero regularum generis , premittamus
omnia propria mulierum feminina esse, cuiuscumque sint terminationis,
preter desinentia in um , que secundum formam neutra
sunt, ut "Glicerium". 13 Propria uero uirorum masculina sunt,
preter "Eliconion" et "Basion", que neutra sunt secundum usum.
14 Numerorum quoque nomina indeclinabilia sunt et omnis generis,
a "quattuor" usque ad "centum"; deinceps uero, declinantur
et discreta sunt in genere, ut "ducenti, ducente, ducenta", "ducentorum,
ducentarum, ducentorum", preter "mille", indeclinabile.
15 Nomina quoque elementorum neutra et indeclinabilia sunt
omnia, ut "a", "b", "c". 16 Infinita quoque nomina, ut "non homo",
"non lapis", omnis esse generis dicantur. 17 Que igitur ad subsequentes
regulas relinquentur, ad has determinationes commode
reducentur. 18 Omnia nomina in a desinentia in nominatiuo, feminina
sunt, ut "terra", preter propria uirorum, ut "Catilina", uel
officiorum pertinentium ad uiros, ut "scriba", "nauta", "poeta",
"propheta", uel fluuiorum, ut "Caterona", et quadrupedum quedam
promiscua, non solum feminina, sed etiam masculina, ut
|
|