Petri Cantinelli: Chronicon

80


ad confinia de mandato domini comitis Romaniole, Faventiam redierunt unanimiter et concorditer,
et de voluntate ac licencia eiusdem domini comitis, et etiam potestatis et capitanei
et ançianorum civitatis Faventie.
Item, eodem millesimo ducentesimo nonagesimo quinto, indictione VIII, die martis secundo
mensis augusti, una vox elevata fuit, in civitate Favencie, hominum dicentium: "Ecce Forlivienses!
Ecce Forlivienses!", quod non erat verum. Sed, occasione dicte vocis, domini comites
de Cunio et Manfredi, cum eorum sequacibus, fuerunt ad arma, et, cum armis, eques et
pedes, venerunt in podio sancti Petri et etiam in platea comunis; quibus auditis, dominus Maghinardus
de Sosenana et dominus Guido Raulis et Acharixii, cum eorum amicis similiter, et armati
eques et pedes, fuerunt in ipsa platea, iuxta sanctam crucem, et iverunt usque ad pedronem, qui
est in media platea predicta, ibique fecerunt multa verba ex utraque parte; tandem, de licentia
domini capitanei, utraque pars retrocessit, et fecerunt eorum serallia, ita quod una pars non
posset subito currere super aliam; et sic ipsa nocte factum est. Demum, illucescente die mercurii
III augusti, dum predicti comites de Cunio et Manfredi, cum eorum amicis et guarnimentis,
que fecerant, congregati essent ultra pontixellum porte Ravegnane de Sancto Clemente
et iuxta sanctum Ipolitum, destruxerunt stechatam civitatis, quasi partem dimidiam ab illo latere,
ad hoc ut eorum guarnimenta citius et liberius intrarent ipsam civitatem, et specialiter
illi de Bononia, qui, ipsa die mercurii, venerunt usque Imolam in quantitate VIII.c equitum,
et VI.m peditum ad Castrum Sancti Petri. Et ecce quod illi de parte Acharixiorum, nolentes
substinere tantam nequiciam, cum magnis vocibus dicentibus et clamantibus: "A luro! A luro!",
cucchurrerunt versus portam Ravegnanam, irruentes in illos de parte Manfredorum et comitum,
preliantes fortiter cum eis, accipiendo eis serallium, quod fecerant ad pontixellum
porte Ravegnane, et postea ad pontixellum de Sancto Clemente, debellantes et vulnerantes
eos et expellentes extra civitatem Faventie. In qua expulsione mortuus fuit Manfredus de
Marçanensibus, et multi, tam ex percussionibus, quam ex fuga et defectu pontis, suffocati sunt
ultra L de amicis comitum et Manfredorum, relinquentes arma per canpos et fossata, et affugentes
aliqui eorum versus Cunium, et alii versus Ravennam: et sic ipsa civitas Faventie
remansit ad servicium sancte romane ecclesie contra ea, que dicti comites et Manfredi ordinaverant,
scilicet accipere ipsam civitatem et dare Bononiensibus. Et, eadem die, similiter

Torna all'inizio