Gibbertum monachum philosophum. Seguinus autem archiepiscopus Senonum non consensit
in degradatione Arnulfi neque in ordinatione Gibberti, sed plus timens Deum quam
terrenum regem, ipsum regem in quantum potuit redarguit. Rex itaque cum magno dedecore
expelli iussit Arnulfum de ecclesia et sic alligatum retrudi in carcere, ubi nepos eius
Carolus detinebatur, mansitque ibi annis III. Nunciantur hec presuli Romano qui ualde indignans
super hoc facto interdixit omnes episcopos qui iam dicto facinori consenserant, misitque
Leonem abbatem a sede apostolica ad domnum Seguinum archiepiscopum Senonum
qui uice sua in urbe Remensi sinodum congregaret, mandans illi ut sine dilatione in pristino
gradu reuocaret domnum Arnulfum et degradaret Gibbertum. Quod et fecit. Gibbertus
itaque intelligens quod iniuste pontificalem suscepisset dignitatem penituit. Post hec domnus
Gibbertus electus est pontifex in urbe Rauenna a populo eiusdem urbis et ab Ottone imperatore,
reseditque in eadem urbe pontifex quam plurimos annos. Defuncto uero papa urbis
Rome statim omnis populus Romanus sibi dari acclamabat domnum Gibbertum. Assumptus
autem de urbe Rauenna ordinatus est pontifex in urbe Roma.
Anno dominice incarnationis DCCCCLXXXVIJ. Sarraceni depopulati sunt Calabriam,
a quibus postea sequenti anno Cosentia obsessa est atque destructa.
Anno dominice incarnationis DCCCCXC stella a parte septemtrionis apparuit habens
splendorem qui tenebat contra meridiem quasi passum unum. Et post paucos dies iterum
apparuit eadem stella a parte occidentis et splendor eius ad orientem tendebat. Et non
post multos fuit terre motus magnus qui plures euertit domos in Beneuento et in Capua
multosque homines occidit et in ciuitate Apriano plures ecclesias subuertit. Ciuitas quoque
Frequentus pene media cecidit, ciuitatem vero Consanam prope mediam cum episcopo subuertit,
|
|