multa. Ait ergo: similiter inrationabiliter didicimus, cum ex circumvelatis
corporalitate et materia comprehendimus, quantum fas est,
et formas carentibus formis et similitudines carentibus similitudinibus circumponentibus.
In divinis enim sancte Trinitatis rebus, ubi nec forme nec
similitudines circumponentes illas sanctas personas consistunt, satis irrationabiliter
currimus, cum ex his velatis et circumpositis visibilibus
aliquas formas vel similitudines conspicamus. Una enim ibi forma
singularis et simplex que Deus est, una etiam similitudo incircumposita
et imago Patris que Filius est. Nec multe illic forme, nec multe similitudines
vel imagines sunt. Unde cum una sit illa forma boni livore carens,
irrationabiliter facimus cum illic formas vel similitudines aut
circumponentia conicimus. Nec tamen hanc irrationabilitatem interim,
dum vivimus, omittimus, quia «eius invisibilia per ea que facta sunt»,
id est per formatos et formas, per similes et similitudines, per circumpositos
localitate et circumponentiam localitatis, per circumvelatos suis
proprietatibus et subsistentes, secundum Apostolum, intelligimus.
Aliter etiam hanc irrationabilitatem reiterat adiungens: similiter
irrationabiliter didicimus supernaturalem et non figuratam simplicitatem,
varietate partitorum simbolorum. Unam et eandem rem diversis insequitur
vocibus, et quod velaminis et sensibilis nota et dictione supra posuit, sub
hoc sermone symbolo nunc repetit, ut et clarior fiat forma propositi
et intelligentia varietate eiusdem loquele locupletius ditetur. Ait enim:
et in rationem agimus, cum supernaturalem et non figuratam simplicitatem,
que Deus est, varietate partitorum symbolorum, id est per varia
et partita symbola, id est per multa visibilia, per multa naturalia et figuras
multiformes, condiscimus. Simplicitas enim, que Deus est, supernaturalis
est, id est a nulla natura celesti vel terrestri comprehenditur;
omne namque nativum omnemque nativi naturam excedit. Sed et figurata
non est, quia in ea simplicitate nulla linea ex qua vel triangulum vel
aliqua figura possit consurgere, nulla superficies de qua solidum corpus,
id est cubum aliquod, excogitari possit, est reperire. Denique ipsa divinitas
vocatur supernaturalis simplicitas, quia est quedam simplicitas
naturalis, ut anima, unitas, punctum et instans tempus.
Sed quomodo anima est naturalis simplicitas, cum pitagorici ei
quaternarium propter mentem in qua sunt IIIIor virtutes, et alii ternarium
|
|