Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 54


vires medicinarum, plantarum et animalium, <deliberans> debito uteris arbitrio, noveris sicut primi diversitates ponendorum in medicinis, secundum quod in utraque causa requiri poterit, perfectius et subtilius indagare.
CAPITULUM IV <SI HABET ALIQUIS ARTEM PONDERA PONENDORUM IN MEDICINA DETERMINARE>
Scias, quod nemo babuit artem ponendorum in medicinis secundum determinatum quantitatis modum, quia impossibile est perfectione immetiri
excessum qualitatum complurimarum, quia, ut prius dictum est, nec modum scimus determinatum de quattuor elementorum immixtis, et ideo scientia graduum coniecturalis est et imperfecta. Argumentum huius, quia Constantinus ponit apium calidum et siccum in tertio gradu, Avicenna vero in primo gradu calidum esse dicit. Quidam ponunt malvam calidam et humidam, et quidam frigidam et siccam. Circa haec talia inter auctores multa diversitas invenitur, quod non contingeret, si debitam de his certitudinem habere possent. Alkindus vero in suo libro graduum non processit nisi per hypothesim dicens, [92rb]si simplicia erunt calida vel frigida, sicca vel humida in tali gradu, tunc
productum sive compositum erit calidum in tali. Insuper proprietates medicinarum, secundum quas sunt nobiles et excellentes operationes, sunt ignotae pro magna parte. Galienus tamen et Andromachus, qui fuerunt potissimi in compositione medicinarum, per multam considerationem et experientiam cognoscentes vires confusorum, congelatorum, animalium et plantarum, processerunt secundum bonum arbitrium et existimationem propinquam veritati, a qua non est recedendum nisi ex causa necessaria, quia praesumitur propter maius studium et experientiam
nobis potuisse melius arbitrari. Quilibet tamen peritus et exercitatus in arte utens industria eorum hoc idem facere poterit sine reprehensione, quae talis est. Volentes enim comprehendere medicinam propter aliquam istarum causarum:
aut ut medicina esast magis efficax, aut propter compositionem aegritudinum et contrarietatem curationis
morbi, aut <ut> reprimeretur malitia medicinae,
aut ut medicina melius conservaretur,
aut ut horribilitas saporis auferatur,

Torna all'inizio