novissimum; qui primus eras in consiliis, incipis haberi suspectus – desperes
temetipsum et dicas: «Malo esse perditus cum his qui ceciderunt de celo, quam
inter angelos manere confusus». Neque enim sola abstinentia aut aliquid simile
sufficit penitenti, maxime cui causa ruine gloriatio fuit, set magis ipsa confusio,
que opposita est morbo gloriationis, ut videlicet quem elatio gloriationis infecit,
remedium confusionis restituat eterne saluti.
Quocirca aut necesse est salutem cupienti tenere honoris gloriam cum virtute
aut, si virtutem cum gloria tenere negligit, sustineat pro squalore vitiorum
ruborem, ut saltim isto modo curatus inveniat misericordie portum et salutis
aditum in novissimo die. Quamvis enim ille sit beatus et sanctus qui habet
partem in resurrectione prima , magnum tamen erit consolationis remedium si,
cum aperti fuerint libri in die iudicii, separatus fuerit quis a consortio reproborum,
qui utique mittendi erunt in stangnum sulphuris et ignis , ubi, sicut dicit
propheta, vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur .
BENEDICTUS: Si de gratia Dei extollitur homo et cadit in reatum superbie,
videtur quod non debeat quis usque adeo petere aut desiderare adiutorium gratie
ut temptari nequeat – maxime cum dictum sit Paulo: sufficit tibi gratia mea, nam
virtus in infirmitate perficitur – set tantum ne superetur ab eo qui temptationes immittit.
IOACHIM: Ita est. Nam sicut navis si nimis est onerata de facili absorbetur
aquis, si autem omnino levis est non potest sustinere spiritum procellarum, ita,
si inmoderata homo deprimitur servitute et nimis gravatur onere temptationis,
|
|