Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris

Pag 1885


CAPHARNAUM fons est Galilee quem plerique credunt per
subterraneos tramites a Nylo flumine derivari, eo quod piscem
procreet coracinum nusquam alibi preter hunc in fontem
quam in Nylo repertum.
CALLIROE fons est Attice regionis novem effluens rivulis.
CALLIROE alter a superiori fons est et medice salubritatis fert
gloriam, haud longe scaturiens a Ierosolima, sic ab ipso aquarum
preconio nominatus.
CALLIPIA fons est in Epheso civitate penes eximium Amazonum
opus, Diane Ephesie templum.
CAMENARUM fons Rome fuit.
CAMINON fons est calidas aquas habens citra fervorem, quas
si vino miscueris triduo potionis calorem servant.
CARMAMENIS Meonie fons est.
CASTALIUS fons est poetis familiaris plurimum, cum Musis
sacer sit. Hic in Parnaso monte est, et dicitur Castalius a virgine
quadam Castalia, que cum illi Apollo vim vellet inferre in
fontem se precipitem dedit et in eo nomen vitamque
reliquit.
CHEBRON fons est ludee apud quem expugnatus fuit Ismael
vir nequam ex genere David qui post desolatam Hierusalem a
Nabuzarda principe regis Babilonie multos Iudeos
occiderat.
CELPISIA fons est Attice regionis.
CHII fons in insula Chio est, a qua etiam denominatus, ex
cuius aqua si quis potaverit hebes efficitur.
CYANE Sycilie fons est in agro Syracusano de qua talem veteres
fabulam recitabant. Fuit Cyane Sycula nympha et Proserpine
socia que cum cerneret illam asportari a Plutone iter raptoris
voluit impedire nec potuit. Tandem se spretam videns dolore
deffens nimio in fontem sui nominis mutata est, esto sint
qui dicant eam stagnum esse seu paludem.
CICERONIS fons haud longe a Puteolis est, calidas emictens
aquas que egris oculis plurimum conferunt. Et ideo Ciceronis
vocatur quia in villa eius quam Academiam vocaverat, ea in via
que ab Annio lacu fert Puteolos, est. Nec tamen eo vivente
fons erat, sed brevi interposito post eius necem tempore illam

Torna all'inizio