De peccato actuali mortali et veniali, et utrum 			c.90r.b 
quis sine peccato vivat: notanter. 
Rubrica XLV 
Quia differencia penarum assignanda est secundum differenciam 
peccatorum et, duce Deo, expedivimus peccatum 
originale, restat consequenter tractare de actuali. Ideo scias 
quod actu accidit peccare dupliciter: uno modo quod totaliter 
peccantis intencio removeatur a Deo,et hoc dicitur peccatum 
mortale, eo quod anime mortem inferat; alio modo 
evenit quod, manente ad Deum ordine humane mentis, aliquis 
levis sensualitatis motus vel in mente assertive concipitur 
et quandoque ad extra perficitur. Et hoc veniale peccatum 
dicitur, quia leviter veniam meretur. De quo scribit 
Magister Sentencia. in XXIIII d. li. secundi: "  Si tantum in 
moto sensuali teneatur ille , veniale peccatum est"  , 
quod facile meretur veniam nisi eum exageret multitudo. 
Nam multa levia faciunt unum grave2, cum scribat Augustinus 
in li. de X cordis: "  Actendite, fretres mei, multa sunt 
venialia peccata non magna, sed plerumque bestie minute, 
si multe sunt, necant. Si proiciatur // quis in locum 			c.90v.a
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |