ab illa altitudine coelestis contemplationis discedebant  
ad ordinandam vitam subjectorum. Et hoc dicit  
se propter utilitatem subjectorum facere, non  
propter humanam gloriam. 
12.  Sobrii sumus . Pro vobis, inquit, facimus,  
quia de vobis quasi commendando nos, loquimur.  
Omnia enim propter vos facimus, quia sive mente  
excedimus, id est, profunda divinitatis praedicamus,  
et hoc ad laudem Dei; sive sobrii sumus, id  
est, subditorum vitam, intermissa contemplatione  
divina, humana contemperantes ordinamus. 
13.  Aestimantes hoc . Existimamus, inquit, quia si  
Christus pro omnibus mortuus est, et omnes homines  
mori debent pro honore illius. 
14.  Et pro omnibus mortuus est Christus . Ergo quia  
Christus mortuus est pro omnibus, neminem approbamus  
secundum carnem viventem. Et si cognovit 
priusquam in Christum crederet Apostolus, secundum  
carnem novit eum, quia hominem tantum  
aestimabat. 
15.  Itaque vos , id est, quia Christus pro omnibus  
mortuus est, ut omnes pro honore illius moriantur.  
Ex hac consideratione neminem novimus, id est,  
approbamus secundum carnem viventem, et sua  
quaerentem, et non quae Jesu Christi. 
16. AUGUST. (lib. II  contra Faust ., c. 7, tom VI.)  
 Ex hoc neminem . Itaque nos amodo neminem novimus  
secundum carnem. Sed quia illorum secum  
vitam futuram, tanquam praesentem meditabitur  
[ al ., meditabatur], qui resurgentes commutabuntur.  
Amodo, inquit, neminem secundum carnem novimus,  
id est, tam certam spem tenemus futurae  
nostrae incorporationis et immortalitatis, ut amodo  
jam in ipsa notitia gaudeamus.
  |  
  |