Paulus I Papa: Epistolae

Pag 529


benignissime rex, in tuae pollicitationis sponsione, quam beato Petro contulisti, spei
gerimus fiduciam una cum omni populo istius provinciae a vobis redempto.
Salutant itaque communem excellentiae vestrae christianitatem cuncti sacerdotes
et clerus istius sacrosanctae catholicae et apostolicae Romanae ecelesiae, salutant vos
et cunctus procerum senatus atque diversi populi congregatio, optantes una nobiscum
de vestra amplissima prosperitate et uberrima laetitia diu gaudere et in domino Deo
salutari nostro exultare.
Incolomem excellentiam vestram gratia superna custodiat.
EMB0LUM.
Per aliam quippe epistolam suam a Deo protecta eximietas vestra sicut certe
suo bene cupienti patri direxit, quatenus titulum protectoris vestri, beati Christi martyris
Chrysogoni, cum omnibus sibi pertinentibus dilectissimo atque fidelissimo nobis
Marino presbitero concedere deberemus; de quo et praeceptum nobis dirigi petistis.
Quod nempe ob vestram dilectionem et in eo, quod fidelis vester nosterque isdem
sanctissimus atque dilectissimus Marinus presbiter existit, prefati tituli praeceptum
cum omnibus locis et possessionibus sibi pertinentibus, urbanis vel rusticis, vobis
exaratum atque manu nostra roboratum per arum latorem direximus eximietati
vestrae deportandum.
Direximus itaque excellentissime praecellentiae vestrae et libros, quantos reperire
potuimus: id est antiphonale et responsale, insimul artem gramaticam Aristolis,
Dionisii Ariopagitis geometricam, orthografiam, grammaticam, omnes Greco eloquio
scriptas, nec non et horologium nocturnum.
-------------------------------------------------------------------------------------------------------
DOMINO EXCELLENTISSIMO FILIO ET NOSTRO SPIRITALI COMPATRI,
PIPPINO REGI FRANCORUM ET PATRICIO ROMANORUM PAULUS PAPA.
Omnino conpertum habet vestra christianissima excellentia, qualiter Marinus
presbiter noster ibidem ad vos moratur, iniqua operatione contra sanctam Dei ecclesiam
fidemque orthodoxam, Deo sibi contrario, cum Georgio quodam imperiale a
secretis consilia contra sedis nostrae contraria et vestrae simili modo ingeri cupiens.
Quod quidem et isdem imperator vestrae a Deo protecte excellentiae per suas innotuit
litteras.

Torna all'inizio