Petrus de Vinea: Epistolarum libri VI

Pag 379

Tomus I


in plenitudinem nostrae gratiae recipere, prout
honori nostro, et Imperii viderit expedire.
Illo praesentibus expressim inserto,
quod nos promittimus inviolabiliter observare,
et observari ab universis et singulis Imperii
fidelibus et principibus faciemus, quicquid de
restauratione gratiae nostrae cum quibuslibet
universitatibus et personis per ipsum extiterit
ordinatum: nec minus honori et voluntati nostrae
satisfactum habebimus, quicunque, dicto
principe mediante, gratiam nostram debita
devotione deposcit, quam immediate
si a nobis ipsam praesentibus obtineret.
Tu vero velut fidelis et prudens, te ipsum
veniendi ad Curiam supradictam honorifice
praepares, potestatibus, consulibus, consiliis
atque communibus Cumanis,
Mediolanensibus, Pergamensibus, et Vercellensibus
et Alexandriensibus, Brixiensibus et
Laudensibus civitatum ex parte nostra praecipiens,
ut Ambasiatores suos, civitatum ipsarum
autoritate munitos, in dicta Curia ad nostram
studeant praesentiam destinare: qui ex
parte universitatum suarum, tam super Terrae
sanctae negotio, quam super reformatione Imperii,
et justo ac pacifico statu Terrae, nostris
et Imperii se mandatis exponant. Scripsissemus
itaque praedictarum universitatibus
civitatum, nisi quod commune in
posterum consilium principum crederet, ut

Torna all'inizio