Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 51


in illo baratro horrendo nimis exitu pereunt. Saepe cum iam iamque mergendae
sint, subitis undarum molibus retroactae, tanta rursus agilitate exinde elongantur, quanta
prius adtractae sunt. Adfirmant, esse et aliam huiusmodi voraginem inter Brittaniam
insulam Galliciamque provinciam; cui etiam rei adstipulantur Sequanicae Aquitaniaeque
litora; quae bis in die tam subitis inundationibus opplentur, ut, qui fortasse aliquantulum
introrsus a litore repertus fuerit, evadere vix possit. Videas earum
regionum flumina fontem versus cursu velocissimo relabi ac per multorum milium spatia
dulces fluminum limphas in amaritudinem verti. Triginta ferme a Sequanico litore
Evodia insula milibus distat. In qua, sicut ab illius incolis adseveratur, vergentium
in candem Caribdi aquarum garrulitas auditur. Audivi quendam nobilissimum Gallorum
referentem, quod aliquantae naves prius tempestate convulsae, postmodum ab hac
eadem Caribdi voratae sunt. Unus autem solummodo ex omnibus viris qui in navibus
illis fuerant, morientibus ceteris, dum adhuc spirans fluctibus supernataret, vi aquarum
labentium abductus, ad oram usque inmanissimi illius baratri pervenit. Qui cum
iam profundissimum et sine fine patens chaos aspiceret, ipsoque pavore praemortuus
se illuc ruiturum exspectaret, subito, quod sperare non poterat, saxo quodam superiectus
insedit. Decursis siquidem iam omnibus quae sorbendae erant aquis, orae illius
fuerant margines denudati; dumque ibi inter tot angustias anxius vix ob metum palpitans
resideret, dilatamque ad modicum mortem nihilominus operiret, conspicit ecce
subito quasi magnos aquarum montes de profundo resilire navesque, quae absortae fuerant,
primas emergere. Cumque una ex illis ei contigua fieret, ad eam se nisu quo
potuit adprehendit; nec mora, celeri volatu prope litus advectus, metuendae necis casus
evasit, proprii postmodum periculi relator exsistens. Nostrum quoque, id est Adriaticum, mare, quod licet minus, similiter tamen Venetiarum Histriaeque litora pervadit, credibile
est, parvos huiusmodi occultosque habere meatus, quibus et recedentes aquae sorbeantur
et rursum invasurae litora revomantur. His ita praelibatis, ad coeptam narrandi seriem redeamus.

Torna all'inizio