[56]
Quod aiunt Deum simul esse in eodem eumdem
Sane putare posses Deum entem in celis et in terra fore divisum, vel
aliter in celo atque aliter in terra consistere, seu partibus suis, cum impartibilis
sit, hec diversa loca id est altum vel sursum celi terreque bassum
vel deorsum, aut alio tempore celum, terram alia tempestate tenere.
Hoc sicut hereticum tollit, et infit: et simul in eodem eumdem. Non
simul aiunt eum esse in eodem loco, quia cum sit ubique per essentiam,
non solum Deus sed et nullum incorporeum est in loco sed aiunt eum
esse simul in celo et in terra et ubique, et hoc eumdem in eodem, id est
se in sese existentem. Et hoc ait propheta David dicens: «Tu autem idem
ipse es». Idem abstulit diversum, ipse deitatis singularitate congaudet.
Idem, inquit, es in te ipso, et ipse es in te eodem.
Quod autem queris, <que> “simul” in Deo congregare possit,
cum in Deo tantum sit idem et ipse, dico quod in Deo nil et nulla, sed
ad Deum congregat omnia.
[57]
Quod aiunt Deum esse inmundanum circa mundum
Denique quia dixerunt Deum esse in celo et in terra, celum autem
et terra mundus est, ne forte ipsum mundanum esse putares veluti sunt
ea que sunt in mundo, removet hoc et ait: inmundanum. Inmundanum
eum esse aiunt, quia non est in mundo ut in loco, ut in loco illud est,
|
|