: Passio s. Sauinae martyris (BHL 7407)

Pag 180


Illustrissima autem femina Sauina, colligens reliquias sanctae
et intactae uirginis Christi Seraphiae, et ex more condito immaculato
<corpore>, celebratis uenerabilibus exequiis, ut thesaurum sempiternum
uel margaritam pretiosam reposuit in monumento suo,
quod ipsa sibi cum summo studio et ornatu fecerat. Et non cessabat
ex eo die facere elemosinas multas, confidens in nomine Christi
Iesu, et permanens in fide, quam ei tradiderat sancta uirgo
Christi Seraphia. Studebat autem cotidie uisitare infirmos et in carceribus
reclusos, prestans eis omnia, quae necessaria erant abunde.
94 Veniente igitur prefecto Helpidio, rabidissimo cane, cecus
animo et corporis oculis: tunc preses indicauit ei de religiosissima
femina Sauina omnia, quae gesta fuerant. Quam cum exhibuissent,
introduxerunt in pretorium, et uidens eam, prefectus interrogauit
dicens: «Tu es Sauina, uxor quondam Valentini illustrissimae
memoriae, et filia Herodis?». Sauina respondit: «Ego sum».

Torna all'inizio