44
Lanfrancus indignus antistes O. digno antistiti salutem cum
orationibus.
Ad Frachenam uillam nostram quae coenobio sancti Edmundi
proxima est ueni, in qua rege precipiente et corporis mei infirmitate
urgente aliquam accipere medicinam disposui. Pro qua
re abbatem Balduinum detineo, cui rex curandae huius egritudinis
curam suo ore iniunxit, qui contra Ricardum ad hunc
conuentum de quibusdam querelis placitum accepit. Sed abbate
apud uos et apud eum de hoc itinere excusato, causam ipsam
dilatam esse uolo et rogo quoadusque alio tempore in unum
conueniamus, et pari studio pariter ipsum negotium sine aliquo
partium fauore definiamus.
Omnipotens Dominus uos benedicat, et in omnibus uestris
negotiis promptus uobis auxiliator assistat.
45
Lanfrancus indignus antistes uenerabili Dunelmensi episcopo
Wal. salutem.
|
|