potest proficere; et si doctor sit, etiam alios docendo proficit, quia «scientia
est nobilis possessio animi, que distributa suscipit incrementum» etc., ut
magistraliter dicitur. Ibi etiam unus potest alium iuvare in hiis que ad
sapientiam sunt necessaria, scilicet in ingenio in memoria in libris in expensis
et in huiusmodi aliis, in quantum unus habet illud quo alius caret. «Et
enim simul duo venientes et intelligere et agere potentiores», ut dicitur
in VIII Ethicorum ; licet homo in quantum superhumaniter vivit magis
sit aptus ad sapientiam solitarius vivens quam in consortio degens, ut
patet ex X Ethicorum .
Moraliter etiam potest fieri magis virtuosus et etiam theologice tum
quia ex exemplis aliorum virtuosorum magis provocatur ad virtutem et
ad bonam operationem, iuxta illud Eccles . 4[,11] «Si dormierint duo,
fovebuntur mutuo; unus quomodo calefiet?»; tum quia per multos magis
potest substentari in bono contra temptationes, iuxta illud Eccles . 4[,12]
«Et si quis prevaluerit contra unum, duo resistunt ei; funiculus triplex
difficilis rumpitur» quia si ceciderit in peccatum habet qui sublevet ipsum,
iuxta illud Eccles . 4[10] «Ve soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem
se»; tum quia virtus tam moralis quam theologica ex operationibus
|
|