Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

163


"Sint procul a nobis iuvenes, ut femina, compti". legitur
in ystoriis Romanorum quod Tulius Hostilius, qui fuit
tertius rex Romanorum, primus usus est apud Romanos veste
purpurea, qui cum tota domo sua a fulmine fuit combustus, sicut
etiam testatur sanctus Augustinus in libro De Civitate Dei.
multum autem auxit humana vanitas ad vestium vanitatem.
materia enim prime vestis fuit multum vilis, quia fuit de simplici
lana. nam, sicut legitur in Genesi, cum Adam et
Eva essent nudi, Deus fecit eis tunicas pelliceas. deinde processum
est ad lanam diversis coloribus variatam; deinde processum
est ad sericum unde fiunt purpure. postmodum processum est
ad aurum simul et sericum, unde fiunt panni deaurati. tandem
processum est ad auri frixia et lapides pretiosos. ecce
vanitas vanitatum et omnia vanitas. sunt etiam effeminati illi,
qui sunt delitiis et voluptatibus subiecti. tales enim de nulla
alia re curant, nisi de suis delitiis et voluptatibus explendis. ideo
olim in castris non audebant aliqui stare, nisi casti. unde et
a castis castra sunt appellata. unde reffert Valerius quod, cum

Torna all'inizio