Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 352


QUAESTIO 3
Deinde quaeritur de actu caritatis, secundum quem diligitur Deus; quia de
dilectione proximi infra erit locus quaerendi.
Quaeruntur autem quatuor: 1. Utrum Deus immediate per suam essentiam possit
amari; 2. Utrum possit totaliter amari; 3. Utrum dilectio qua Deum diligimus,
habeat modum; 4. Utrum ille modus qui in praecepto de caritate implicatur,
scilicet: ex toto corde etc. Possit in via servari.
ARTICULUS 1
Utrum Deus per essentiam suam in statu viae
possit a nobis amari
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod Deus non possit a nobis in statu viae immediate amari.
Intellectus enim velocior est quam affectus: unde dicit Augustinus, quod praecedit
intellectus; sequitur tardus aut nullus affectus. Sed intellectus noster in
statu viae non potest Deum immediate videre. Ergo nec affectus amare.
2. Praeterea, amor non potest esse incogniti et non visi; unde Philosophus in
9 Ethic., dicit, quod nullus amare incipit specie non praedelectatus. Sed in
statu viae non videmus essentiam divinam. Ergo nec ipsum immediate per
essentiam amare possumus.
3. Praeterea, cognitio patriae excedit cognitionem viae, inquantum homo in
patria videt Deum per essentiam immediate. Si ergo in via homo Deum immediate
amaret, caritas patriae non excederet caritatem viae.
4. Praeterea, ex hoc contingit quod Deum in statu viae immediate videre non
possumus, quia ex visibilibus in invisibilium cognitionem devenimus. Sed similiter
devenimus ex amore visibilium in amorem invisibilium; unde Gregorius
dicit in quadam homil.: «Regnum caelorum rebus terrenis
simile dicitur, ut per hoc quod animus novit diligere, discat et incognita
amare»; et in praefatione dicitur: «Ut dum visibiliter
Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur». Ergo similiter
in statu viae non diligimus Deum immediate.
5. Praeterea, voluntas, quae est prima radix peccati, magis debuit corrumpi per
peccatum quam aliqua alia potentiarum animae. Sed intellectus non potest
actum suum, qui est videre, exercere circa Deum immediate. Ergo neque voluntas
actum delectationis.

Torna all'inizio