De natura demonum et cuius forme dyabolum 				  c.81r.b  
vidit beatus Anthonius 
Rubrica XIX 
Quia hec materia fuit clare posita in li. de Angelis c. XV, 
XVI, XVII, XVIII, XIX, ideo ad illa capitula te remicto, 
postquam hec Anticlaudiani carmina posuero, dicentis, in 
IIII li. de Bea. pue. : 
"  Hi velut aereo vestiti corpore, nostram 
Mentiti speciem, multo fantasmate brutos 
Deludunt homines, falsi verique sophiste. 
In tenebris lucem simulant, in lite quietem, 
Abscondunt sub pace dolos, in felle figurant 
Dulcia, sub specie recti viciata propinant"  . 
Ubi, si diligenter prospicis, poeta dicit dyabolum facere sicut 
de Protheo scriptum est: "  Formas se vertit in omnes, hostiliter 
insequens, fallaciter subveniens et ubique nocens"  . 
Addam quod scripsit Augustinus in li. de Divinaci. demonum: 
"  Natura demonum ea est, ut aerii corporis sensu omnium 
terrenorum corporum sensum precedant facile.Celerita 
te eciam non solum cursus quorumlibet hominum et ferarum
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |