Remigius Florentinus (Remigius Girolami): De bono comuni

Pag 166


20. Argumenta contra rationes inductas quantum ad subiectum, et
eorum solutiones

Quantum vero ad subiectum obicitur sic.
Maior est coniunctio ubi penitus nulla est seiunctio quam ubi est
aliqua seiunctio. Sed partis a se ipsa nulla est penitus seiunctio nec in
nomine nec in re. Sed totius a parte in nomine quidem plana est seiunctio,
cum aliud nomen sit pars et aliud nomen sit totum. Sed etiam in re. Non
enim totum et pars sunt nomina sinonima penitus idem significantia, sicut
Tullius et Cicero, et sicut ensis et spata; sed pertinent ad diversas species
relationis, cum totum sit relativum superpositionis et pars sit relativum
suppositionis. Ergo maior est coniunctio partis ad se ipsam quam ad totum.
Et dicendum quod coniunctio in solo nomine parum facit ad veram
coniunctionem; magis enim sunt seiuncta secundum veritatem canis celestis
et canis latrabilis, que coniunguntur in nomine sue speciei quo scilicet
utrumque eorum vocatur canis, quam canis latrabilis et asinus rudibilis,
que in nominibus suarum specierum seiuncta sunt. Res autem duplex est,
scilicet res suppositalis idest ipsum suppositum, et res virtualis idest virtus
agentis, largo accipiendo agens pro omni quocumque modo influente.
Dicendum est ergo quod licet suppositum sit magis coniuntum sibi ipsi
quam agens re suppositali, tamen agens est magis ei re virtuali coniunctum,
quia virtus existendi non est supposito a se sed ab influente, per quem
modum nos dicimus, secundum beatum Augustinum, quod «Deus est
intimior cuilibet creature quam sit ipsa sibi», quia scilicet virtus sue
conservationis non est sibi a se ipsa sed a Deo; sicut si diceremus quod
figura sigilli intimior est figure impresse in aqua per eam quam sit ipsa
figura sibi, quia per se, sine presentia figure sigilli, nec ad momentum
subsisteret. Et per istum modum etiam dicimus quod principale agens est
immediatius effectui quam agens instrumentale, quia «omnis causa primaria
plus influit quam causa secunda», secundum primam propositionem
libri De causis . Dicimus enim quod vicarius operatur mediante episcopo
et balivus mediante rege et famulus mediante domino. Et per istum
modum etiam dicimus ad propositum quod totum est magis coniunctum
parti quam pars sibi ipsi, licet e converso sit quantum ad suppositum.

Torna all'inizio