Placentia] bene ducenti milites, omnes tenentes gladios et ad bella
doctissimi, nec vidit eos postea imperator, nisi quando in Victoria
civitate, quam fecerat, fuit disconfictus et turpiter fugatus ab
eis. Porro dominus Bernardus, cuius supra memoriam feci,
compater fuit imperatoris et amicissimus valde et dilectus ab eo;
et cum volebat ingredi ad eum, nulla erat ibi clausura.
Et de Petro de Vinea.
Sed imperator nullius amicitiam conservare sciebat, quin
immo gloriabatur quod nunquam nutrierat aliquem porcum cuius
non habuisset axungiam. Et volebat dicere quod nunquam sublimaverat
aliquem ad divitias et honorem, cuius postea non exhausisset
marsupium vel thesaurum. Que erat maxima miseria dicere.
Sed patuit hoc in Petro de Vinea, qui in curia imperatoris maximus
et consiliarius et dictator fuit nec non et ab imperatore
appellatus est logothetha, et tamen eum de pulvere exaltaverat,
et in eumdem pulverem eum postmodum fecit reverti. Nam radicem
verbi invenit contra eum nec non et calumniam, ut eum
morti traderet. Calumnia vero conturbat sapientem et perdet robur
cordis illius, ut dicit Sapiens in Eccle. VII.
De calumnia quam imperator imposuit Petro de Vinea, ut eum morti
traderet.
Calumnia autem imperatoris contra Petrum de Vinea fuit
huiusmodi. Imperator miserat iudicem Tadeum et Petrum de
Vinea, quem maxime diligebat, et super omnes alios in curia
imperatoris erat, et quosdam alios Lugdunum ad papam Innocentium
quartum, ut impedirent papam ne festinaret ad depositionem
ipsius. Audierat enim quod propter hoc concilium congregabat;
et preceperat eis quod nullus cum papa sine alio vel nisi
presentibus aliis loqueretur. Postquam autem reversi sunt, accusaverunt
socii Petrum de Vinea quod pluries sine eis cum papa
|
|