IN EXALTATIONE SANCTAE CRUCIS
Simile seruitium est seruitio Inuentionis eiusdem, nisi quod in hac sancta
crux adoratur, in illa minime. In hac itaque solennitate dicta Tercia
sternatur presbyterium tapetibus usque ad maius altare. Quo facto
exeant de parte matutinalis altaris duo fratres in albis, quibus cantor
praeceperit, portantes crucem coopertam, donec ueniant super gradum.
qui ante altare est propior ipsi altari. Tunc a portantibus discooperta
cruce et ab eisdem incepta antiphona Ecce lignum crucis omnes flectant
genua ac deinde super tapetia prostrati toto corpore adorent eam et
osculentur pedes crucifixi, sicut sunt priores. Cantata antiphona supra
dicta incipiat cantor antiphonam Crucem tuam adoramus , quam repetant
per singulos uersus psalmi Deus misereatur nostri . Deinde alia quae
conueniunt, si opus fuerit. Adorata cruce praedicti duo fratres, qui eam
tenent, incipiant simul alta uoce antiphonam Super omnia et flectentibus
omnibus genua fixaque cruce in loco suo, pulsatis signis celebretur
missa. Ad introitum In nomine domini omne genu flectatur ; euangelium Nunc
iudicium est mundi .
<DE QUINQUE DOMINICIS PRINCIPALIBUS>
Quinque dies dominici sunt, qui communia quaedam inter se habent
separata a caeteris diebus dominicis: Dominica uidelicet prima de Aduentu
Domini, dominica prima Septuagesimae, dominica prima Quadragesimae;
dominica in medio Quadragesimae, dominica in Palmis. In his duo
inuitatorium canant in albis. Sacerdos lecto euangelio exutus in uestiario
casula et stola reuertatur in chorum in alba cum manipulo exiturus
incepto ymno et incepta antiphona ad Benedictus similiter in alba intraturus
et incensum per altaria portaturus. Chorus ab hesterna die debet esse
paratus et per chorum iuncus sparsus. Ad utrasque Uesperas et ad Laudes
duo fratres in froccis responsorium canant. Tabulae refectorii sint
coopertae, honesta manutergia sint extensa super tersoria, sicut in
omnibus festiuitatibus in quibus inuitatorium in cappis canitur. Quae
extendantur et colligantur sicut superius dictum est. |
|