| 3. Praeterea, subditus bonus magis est Deo similis quam praelatus malus. Sed
 honor non exhibetur homini, nisi inquantum habet Dei similitudinem: quia
 rebus divinis tantum debetur honor, ut dicit Philosophus. Ergo
 minus honorandus est praelatus malus quam subditus bonus.
 4. SED CONTRA est quod Abraham honoravit peccatores habitantes in Sichem,
 quando voluit emere speluncam duplicem.
 5. Item, videtur quod daemonibus dulia debeat exhiberi. Quia in eis manet divina
 imago: quia bona naturalia eis data manent lucidissima, ut dicit Dionysius.
 Sed ratione imaginis, homini dulia exhibetur. Ergo et daemoni
 est exhibenda.
 6. Item, videtur quod irrationabilibus. Quia in eis est vestigium, quod est similitudo
 Dei, sicut imago, etsi non adeo expressa. Magis autem et minus non diversificant
 speciem. Ergo debetur eis dulia.
 7. SED CONTRA, videtur quod nec etiam hominibus bonis; quia dulia servitus est.
 Sed non hominibus servitutem debemus. Ergo nec duliam.
 Solutio
 Respondeo dicendum, quod dulia reverentiam et honorem importat quae creaturae
 exhiberi potest. Cum autem honor ut dicit Philosophus, non
 debeatur nisi rebus divinis, non debetur proprie et directe nisi habenti gratiam
 et virtutem, quae divinos facit. Sed habet aliquis virtutem multipliciter: vel sicut
 actu virtuosus; et huic directe debetur et proprie et secundum se honor: vel
 sicut habens aptitudinem naturalem ad virtutem; et sic cuilibet habenti imaginem
 est exhibendus honor, nisi sit confirmatus in malo, quia ligatus est in illo
 ordo ad virtutem: vel sicut ordinatus ad inducendum vel conservandum virtutem;
 et sic debetur omnibus praelatis, qui ad hoc ordinati sunt ut alios dirigant
 in virtutem.
 AD OBIECTA
 Ad primum ergo dicendum, quod peccatores quamvis non habeant virtutem in
 actu, tamen habent in habilitate; et praelati habent etiam in hoc quod sunt ordinati
 ad ipsam causandam, vel conservandam.
 Ad secundum dicendum, quod praelato, dum est in actu peccati, non debet exhiberi
 dulia, quia apparet in eo aliquid honori contrarium: sed ante vel post sibi
 dulia debet exhiberi, quia nescitur in quo statu sit.
 Ad tertium dicendum, quod subdito bono debetur secundum se maior reverentia;
 sed ratione praelationis debetur maior malo praelato. Et est triplex ratio:
 primo, quia praelatus gerit vicem Dei, unde Deus in ipso honoratur; secundo,
 quia ipse est persona publica, et honoratur in ipso bonitas Ecclesiae vel
 | 
 |