Lanfrancus Ticinensis: Epistulae

Pag 146


Ceteri sacrae religionis doctores quicunque de eo aliquid locuti
sunt ab horum sententia in hac parte minime dissenserunt.
Tutius igitur est lectori in difficillimis sanctorum patrum sententiis,
quas ingenii sui imbecillitas capere non potest, interrogato
quod nescit dicere se nescire quam pertinaci arrogantia et arroganti
pertinacia, non sine sua et aliorum perniciae fidei contraria
definire; presertim si talis persona sit quae uel scientia
litterarum uel probitate morum uel potius utraque parte auctoritatis
pondus prae se gerere uideatur. Verba prefati doctoris, quae
prefatus inuersor in eius calumniam conatur inuertere, haec
in uestris litteris repperi: ʻDei Filius hominem uerum secundum
similitudinem nostri hominis, non deficiens a se Deo, sumpsit.
In quo, quamuis aut ictus incideret aut uulnus discinderet,
afferrent quidem haec impetum passionis non tamen dolorem
passionis inferrent: ut telum aliquod aut aquam perforans aut
ignem conpungens aut aera uulnerans.ʼ Et paulo post: ʻVirtus
corporis sine sensu poenae uim poene in se deseuientis excepit.ʼ
Haec sine preiudicio melioris expositionis, consona ut putamus
sanctis patribus astipulatione, sic exponuntur a nobis: Dominus
Iesus Christus in eadem persona uerus homo et uerus Deus
secundum humanitatem quidem esuriuit, sitiuit, fatigatus est,
fleuit, appropinquante hora mortis ʻpauere et tedere coepit.ʼ
Vnde et orauit dicens: ʻPater si fieri potest transeat a me calix
iste.ʼ Plagas uirgarum uulnerumque discissiones ut homo similis
nobis sensit et doluit, ceterasque humanae naturae infirmitates
assumendo hominem preter peccatum assumpsit; secundum
diuinitatem uero, qua Patri et Spiritui Sancto per omnia aequalis
est, nichil horum sustinuit. Hoc uelle approbare nichil attinet,
cum apud omnes fideles haec semper sit fueritque sententia; et
sacra pagina huiusmodi documentis paene sit ubique referta. Et
tamen propter unitatem personae, in quam conficiendam Deus
et homo conuenerant, sepe quae hominis sunt assignantur Deo
et quae solius Dei sunt dicitur habere homo. Vt illud Apostoli:
ʻSi enim cognouissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.ʼ
Non enim reuera, quantum ad ipsum spectat, Dominus gloriae
est crucifixus; sed propter assumptum hominem quod hominis

Torna all'inizio