tandiu traderet, quoadusque, poenitentiam profitens,  
a proposito malo desisteret. 
3.  Conspersio . Conspersio est farina et aqua,  
commista simul sine fermento, similiter et azyma.  
Monet igitur ut sint vivendo mundi a peccatis, sicut  
inundati in baptismo. 
4.  Et enim Pascha nostrum . Ratio cur nos mundos 
a peccato vivere oporteat, videlicet quia Christus  
immolatus est, quem epulari debemus. Et est ordo:  
etenim Christus, qui est Pascha nostrum, est  
immolatus. 
5. AUGUST. ( Expos. in Evang. Joan.  tract. 55,  
tom. IX).  Etenim Pascha nostrum . Cujus sanguine  
illitis postibus nostris, id est, cujus signo crucis  
signatis frontibus nostris, a perditione hujus saeculi  
tanquam a captivitate, vel interemptione Aegyptia  
liberamur et agimus saluberrimum transitum; cum  
a diabolo transimus ad Christum; et ab isto instabili  
saeculo ad ejus fundatissimum regnum. Ideo  
quippe ad Deum permanentem transimus, ne cum  
mundo transeunte transeamus. 
6. ( Ibid., ex lib.  XXXII  contra Faustum , cap. 11,  
tom. VI.)  Sed in azymis . Azyma vero qui rectae fidei  
Christiani sunt, non in fermento veteri [ ad. , vitae],  
hoc est malitiae, sed in ipsius fidei veritate et sinceritate  
custodiunt. Non septem diebus, sed omni  
die, quod significatum est numero dierum  
septenario. 
7. AMBROS.  Sed in azymis . Sinceritas mundam  
vitam faciat; veritas autem omnem fraudem  
excludat. 
8. LANFR.  Sinceritatis , id est, in illam vicem,  
qua Judaei azymos panes manducare solebant; nos 
  |  
  |