Iohannes de Procida (attr.): Liber philosophorum moralium antiquorum

Pag 408


ex penis. Et dixit: nitamini amicos acquirere; examinantes eos,
priusquam confidatis, consideretis, nec confidatis priusquam experiamini,
ita quod non dampnificemini per eos, ne vos
penitere contingat. Et dixit: quem Deus exaltavit in mundo non
reputet se maiorem socio, imo exaltationem ipsam reputet nullam,
quia Deus creavit pauperes et divites eodem creationis modo,
respecto cuius omnes sunt equales. Et dixit: non egrediatur ex
ore nostro, indignationis tempore, verbum turpe, quia hec est
res dehonestans et ducens ad penam. Et dixit: qui compescit
iram et refrenat linguam et moderatur verba et mundat animam,
exuperat omne verbum. Et dixit: non convenit querenti sapienciam
ut querat eam ob meritum et precium, sed propter
delectationem que est in ea, eo quod preciosior est omnibus
aliis rebus. Et dixit: vera sapientia est munus fortune et iudicatrix
omnis discipline, mortificatioque malorum. Et dixit:
melior et nobilior rex est qui in regno suo commutat legem
malam propter bonam. Et dixit: liberalitas est esse liberalem
tempore paupertatis vel necessitatis et patiencia est parcere cum
adest possibilitas vindicandi. Et dixit: qui honorat sapientes,
diligit iusticiam, et bona operatur, et qui nititur perquirere sapienciam
et bonos mores, invenit quod appetit de hoc mundo et de
alio. Et dixit: infelix in hoc mundo et in alio qui caret sensu,
sapiencia et doctrina. Et dixit: qui non docet que scit in scienciis
et moribus bonos, augebitur per illud ignorantia malorum in
eo; et qui denegat scientiam apto, privatur suo beneficio in hoc
mundo, nec denegat eam nisi ignarus; et si modice non fuerit
sciencie, erit vilis voluntatis et invidus. Et dixit: melior est liberalis
in scientia, quam in divitiis liberalis; nam de sciente
reliquitur bona fama, cum divitie annullentur et scientie perpetuentur.

Torna all'inizio