Saba Malaspina: Rerum Sicularum libri

Pag 338


conquassavit. An eorum cum nostris animos
audere non creditis, an non attenditis ipsos nobiscum
pressura multiplici affligi Gallicorum?
Omnes morbo laboramus eodem, omnes unus
stimulus aggressionis affecit; Deus forsitan, qui
mala gentis nostrae ulterius pati noluit, nostrorum
initiator est operum; ipse finem prosperum
poterit indulgere. Novit enim ....... quia
malis quotidie ingravescentibus ....... incepimus,
quod est actum".
CAP. VIII
Corillionensium capitanei responsum.
Capitaneus ad haec populi de Corilliono surgit,
et ait:
"O quam est sapientia praeditum quidquid
dominus Rogerius consuluit! et totus populus
de Corilliono ipsum, et vos, domini Panormitani,
tamquam majores et dominos in omnibus
actibus ac laboribus sequi proponit, et
vult laborum et expensarum esse particeps,
cum suis dominis Panormitanis partiri discrimina,
feliciter mori, vel vivere cum eisdem,
sicut fuerit fortuna currente concessum. Nescitis
enim forsitan nostra mala? Ignoratis gravamina
nostra? Consuevit habere pingues et
fertiles massarias, et victualibus abundare: modo
a quatuor annis citra nullus nostrum tantum
frumentum praeter alia victualia omnia praedicta
recolligit, quod ad usum sufficeret domus
suae. Sunt enim in contrata nostra equae ac jumenta
regia, quae nostra omnia seminata depascunt,
propter quod pauci seminant et quod
jacuerit semen ad terram, non recolligunt aliquid.
Praeterea, si magister massariae regiae
curiae videbat aliquam salmatam bonae solcatae
novalis, aut ovium nostrarum stercoribus
impinguatae, ille statim occupat, dicens, quod
vult ibi pro pullis regiis seminare farraginem.
Oves autem nostrae, et alia pecora ibi non
possunt vivere, pro eo quod si dictus magister
massariae videat aliqua bona pascua, statim
ponit omnia sub defensa. Hiis sumus huc usque
spinis et tribulis per Gallicorum dominium tribulati:
unde populus de Corilliono vult mori,
si expediat vobiscum, domini Panormitani, et
abjurat ex nunc ac detestatur dominium regis
Caroli, et quicumque velit aliter, moriatur, et
nos cum eis mori volumus et perire. Quare
dum Gallici sunt perterriti, dum universitates
per Siciliam trepidant robore nullo firmatae,
videtur mihi quod per Siciliam exercitualiter,
mora postposita, procedamus, et nos sumus
illi, qui manus nostras intendimus cruentare in
sanguine illorum, qui non statim abjurabunt fidem
et dominium Gallicorum".

Torna all'inizio