1. (1) INCIPIT QUINTUS.
DE COMPENDIO TOTIUS ARTIS.
(2) Quia scio precedentia quibusdam videri causa multitudinis onerosa, multitudinem in paucitatem causa rudium in hoc libro statui reducendam, (3) ut, sicut his qui plenitudine gaudent varias et sufficientes epulas apparavi, sic mulds debilioris stomachi qui desiderant esca tenui dietari cibum modicum et honestum debeam exhibere. (4) Ex meo igitur et aliorum ortulo herbas necessarias et valde odoriferas decerpturus, cibum, quasi manna, qui sapiat dulcedinem totius dictatorie facultatis in hac quinta particula ministrabo. (5) Nec pudet me de timis aliorum michi mellificare cum expedit quia ipsi receperunt etiam aliunde nec potest dici aliquid, ut Salomon testatur, quod ab alio non sit dictum. (6) Quare sine invidia bonos cupiens imitari quid sit dictamen more solito sic ostendo.
2. (1) QUID SIT DICTAMEN ET QUIBUS MODIS ACQUIRATUR.
(2) Dictamen est congruus et appositus cuiuslibet rei tractatus, ad rem ipsam convenienter applicitus. (3) 'Congruus' dicitur
|
|