: Vita Bononii

1027


exiit, trans maria secessum solitudinis iuxta Babylonem elegit. Ibi freno durioris et
supra modum continentioris vitae corpus suum perdomuit omnibusque carnis illecebris
triumphator agonitheta repugnavit.
IV. Fama igitur eius boni odoris per totam Aegyptum fragrante principes Aegypti
et potior pars populi mira dilectione coeperunt eum amplecti adeo, ut darent ei optionem,
quod vellet, faciendi. At cum frequenter hoc facerent, gavisus sanctus pater Bononius
Deo gratias egit, per quem barbarica feritas quievit et in mansuetudinem conversa siluit,
insuper quod inter saevitiam barbarorum intrepidus maneret ad perficienda universa opera
christianorum. Primum itaque suarum virtutum spiritale iecit fundamentum laborando ad
reparationem ecclesiarum barbarica vastatione dirutarum. Ibidem quam plurimas reparavit,
monasterium condidit, in quo abbatem et monachos ordinavit, quorum vitam secundum
regulam sancti Benedicti instituit.
V. De loco ad locum transiebat, verbum Dei seminabat, fides credentium crescebat,
ad quorum informationem multis signorum miraculis coruscans alios ad fidem trahebat
et sicuti ager terrae bonae fructum centesimum, sexagesimum et tricesimum producebat.
Cumque quadam die ingressus navem cum mercatoribus illius regionis Alexandriam peteret,
valida et inevitabili procella subito aequore turbato nullam evadendi iam spem habentes
clamabant omnes in tanto discrimine constituti, dicentes: "Serve Dei, ecce miserabiliter
perimus et tu nobiscum, sed secundum tuam praedicationem talem credimus Deum tuum:
Si oraveris ad eum, liberabit te et nos tecum, et liberati vovemus nos sacramentum baptismatis
a te sumpturos omnino sequi et perfecte credere in eum". Ad cuius orationem
repente vehemens maris commotio sedata siluit, et navis a Deo directa felici cursu portum
Alexandriae, sicut optaverant, intravit, et statim de navi egressis ac de manu mortis Deo
ministrante ereptis vir Dei saepe memorandus sacramenta baptismatis tradidit. Per totam
Alexandriam rumor beatae eius opinionis sonuit, quia per eum multa virtutum signa ibi
Dominus ostendit. Et ne humanus favor, ut saepe assolet, eius mentem nevo insolentiae
obduceret, clam locum deseruit, pristinam Babylonis solitudinem repetens, vigilis, ieiuniis,
orationibus et universis sanctis operibus vacavit, vias vitae quam plurimis monstravit
atque, ut omnes lucrifaceret vir iustus, omnibus est omnia factus.
VI. Non adulatione per potentiam appetebat potentes nec fastidio aspernabatur
superbos et insolentes, memor illius invectionis, qua comminatus est Dominus populi
seductoribus dicens: "Ve vobis, qui consuitis pulvillos et cervicalia sub omni cubitu ad
decipiendas animas; ecce ego disrumpam eos de brachiis vestris, ut non ultra capiatis animas
volantes". Quem nec prospera extollere nec adversa noverant inclinare. Pauperes
sustentabat, divites ad benefaciendum admonebat. Mollia strata non habebat, sed supra

Torna all'inizio