fugiens Longobardos invitavit, ut pauperrima Pannonie rura desererent et venirent ad possidendam
terram diviciis repletam. Longobardi libenter annuunt et futuris commodis, que
preoptaverant, animos attollunt. Intraverunt igitur Ytaliam possessuri.
Hic originem Longobardorum latius explicemus. Itaque Longubardi de Scathinavia,
unde fuerant oriundi, sub ducibus Ybor et Agygion,Gambare filiis, exierunt. Est
autem Scathinavia septemtrionalis plaga pars vel affinis Germanie; ubi sunt VII dormientes;
ubi dies estivales maximi, brumales minimi, ubi maris vorago profunda, que fluctus absorbet et
vomit. Qui Longobardi vocati sunt a longis barbis in mulieribus simulatis. Nam lingua
eorum “lang” dicitur “longum”, “bard” “barba”. Qui ante simulationem Vinuli vocabantur.
Qui singulari certamine Maurigam optinuerunt. Qui ducibus Ybor et Agygion defunctis
regem super se constituerunt primum Agelmund. Quo regnante meretrix quedam VII parvulos
uno partu enixa est, quos in piscinam proiecit necandos. Cum igitur Agelmund inde
transiret et eos asta inverteret, unus manu astam tenuit; unde iussu regis nutritus, a
lamis quod lingua eorum aquam sonat, Lamissio dictus est; et hic fuit rex secundus
eorum. Tercius Leth. Quartus Hyldeoch. Quintus Gedeus; sub quo in Regulanda provincia
Rugorum temporibus Odovacri, de quo prediximus, habitabant, in quam multis
bellis et laboribus venerant fatigati. Sextus Claffo. Septimus Tado, quem cum occidisset
Waco dux, super aliquantis Lombardice gentis principatus est, et ex filia
filium suscipiens eum Waltari nominavit, qui fuit octavus rex Lombardorum. Nonus
Audohin, qui Longobardos in Panoniam duxit. Decimus Alboin, qui Longobardos in Italiam
duxit eam felici augurio possessuros. Intraverunt autem Ytaliam anno Domini DLXVIII.
Quo anno tanta fuit ubertas, quantam nulla meminit etas; et fluxerant anni ab exitu
eorum de Scathinavia circiter CC. Diebus introitus eorum in Ytaliam vise sunt
acies ignee, sanguinem, qui post effusus est et semper effunditur, presignantes in celo.
Narsis namque Romam revertitur; ibi moritur, Constantinopolim sepelitur. Alboim vero
universam obtinuit Italiam preter Romam et Ravennam; sed et Romam obsedit,
similiter et Ticinum per tres annos obsedit et tandem obtinuit; ubi cum per portam ingrederetur,
equus cecidit, non resurgens, licet calcaribus stimulatus; quod Deo volente
factum est ob reprobum eius votum; voverat enim se omnem huminem occisurum, qui
se suo gladio non submitteret; sed inpio voto rescisso, resurrexit equus. Alboin,
cum regnasset an[nis] III et men[sibus] VI, mortuus est. Post quem regnavit Cleph similiter
an[nis] II et men[sibus] VI, qui fuit XI. rex eorum. Posteaque fuere Longobardi sub
|
1
5
10
15
20
25
30
|