Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 87


Quot sunt species fortitudinis, et secundum quam
fortitudinem decet reges, et Prinicpes esse
fortes. Cap. XIIII.

Distinguit Philisophus 3. Ethicorum cap. de fortitudine
septem species, seu septem materies Fortitudinis.
Prima, est Fortitudo civilis. Secunda servilis. Tertia,
militaris. Quarta, furiosa. Quinta, consuetudinalis.
Sexta, bestialis. Et septima, est Fortitudo virtuosa. Fortitudo
enim civilis est, quando aliquis timens verecundiam,
et volens honorem adipisci, aggreditur aliquod terribile.
unde ait Philosophus, quod secundum hanc Fortitudinem
fortissimi videntur esse apud illas gentes , apud quas timidi
inhonorati sunt, fortes vero honorantur. hoc modo (ut
idem Philosophus ait) Hector fortis erat, qui timens increpationes
Polydamantis, aggrediebatur terribilia. Dicebat
enim quod si fugeret, Polydamas, qui erat ex parte
adversa, primum sibi increpationes imponeret. Sic
etiam (ut idem Philosophus recitat) Diomedes, hoc modo
fortis erat. Dicebat enim quod si non strenue bellaret,
Hector laudans se in Troianis diceret Diomedem ab
eo devictum esse. Recte autem haec Fortitudo dicitur civilis:
quia inter concives, et notos quis maxime fugit
opprobria, et quaerit honores. Videmus enim aliquos,
quum sunt in ignotis partibus, committere aliqua turpia,
quae inter cives et notos nullatenus attentarent. Secunda
Fortitudo dicitur servilis, et haec peior est, quam prima:
ut cum aliquis non ut vitet opprobria, vel ut consequatur
honores: sed timore poenae, vel aliqua necessitate ductus
aggreditur pugnam. Hoc modo multi Troianorum
timentes Hectorem fortes erant. Nam Philosophus ait
Hectorem statuisse, quod si quis Troianorum sine bello
fugeret, taliter aptaretur quod non esset sufficiens fugare

Torna all'inizio