Papias: Ars Grammatica

Pag 147


"prandeo", "ceno", "curro", "ambulo". 18 In tercia uero persona
passiuum inuenitur ad ceteras res, ut "aratur terra", "inseritur
arbos", "bibitur uinum"; unde etiam participia preterita habent,
ut "decursum", "epotatum", "aratum". 19 Hoc igitur modo neutra
actiua ab actiuis discernuntur. 20 Neutra quoque passiua casibus
raro iunguntur, sed figurate, ut "ardebat Alexin", pro "amabat". 21
Sunt tamen V uerba que proprie neutra passiua dicuntur, quia
preterita passiua habent, ut "gaudeo, gauisus sum", "audeo, ausus
sum", "fio, factus sum", "fido, fisus sum", "soleo, solitus sum". 22
Neutra ergo dici possunt, que nec actiuam nec passiuam uim
solum habeant. 23 Deponens uocatur quod cum desinat in or ,
sicut commune, absolutum tamen est et per se ponitur, uel quod
deponit alteram significationem. 24 Hec quoque species diuersas
habet significationes: nam quedam habent actiuam uim, ut
"sequor te", "prestolor te" et "tibi", "insidior tibi", "misereor tui" et
multa alia que tamen communia inueniuntur antiquitus; quedam
passiuam significationem solum habent, ut "nascor a te", "orior a
te", "patior a te", "mereor a te", idque ostendit casuum coniunctio.
25 Nam que actiuam uim habent, genitiuum uel datiuum,

Torna all'inizio