iam decimus quartus post centies octo volabat
annus, fiuctivagi meruit quo fervida secli
aetherei Carolus, Francorum gloria gentis,
aequora transire et placidum comprehendere portum.
Qui decies quater per sex feliciter annos
scptra tenens regni et regno rex regna et iungens,
febro migravit quinto arii ex orbe kalendas,
septuaginta sex vitę, qui terminat annos.
Qua papa flagito precibus si flecteris ullis,
quique huius relegis, lector, epygramata versus,
astriferam Caroli teneat, dic, spiritus arcam.
Ad huius ergo Caroli funus affuisse dicunt filii eius, Hugo scilicet
abba, cum reliquis fratribus.
XXVIIL Circa igitur hęc tempora, cum non inter se ęqualiter
divisissent filii Caroli regna patris sui, ortum ilico bellum
inter eos. Nam in campo quodam ubi fontes nonnulle oriuntur,
unde et nomen accepit videlicet Fontanetio, ibi quoque conglobati
quattuor reges cum chuneis suis fortiter invicem dimicarunt,
ubi occisa nonnulla milia hominum, non modicam ibi stragem
dederunt. Qui licet multi ex utraque parte occubuerint,
constat tamen Hludovvicus cum Lothari filio, superatis fratribus,
campum optinuisse cum victoria, sicque victores effecti, regnum
Italicum potiti sunt.
XXIX. Eodem itaque die diabolus insidiator humani generis,
qui hęc inter eos perpetrari fecerat, Romanis hoc bellum
nuntiavit. Ergo consedit ipse in excelsioribus fenestris ęclesię
beati Petri, dum canonici pleniter oiffitium misse agerentur. Retulit
illis magna voce quod Karolus iunior et Pipinus, Lotharius
et Hludouuicus reges in iam dicto campo prelia agebantur. Qui
|
|