Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 151

Liber II


nos igitur a certis rebus incipientes, species singulas, quantum necesse videbitur, percurremus.
De imperandi et prohibendi genere.
Cap. XXIII.
In his prima est imperandi ratio, quae superiorum aut magistratuum aut potestatem aliquam gerentium est. Sed quum illi per alios ut plurimum scribant utrisque praecepta tradenda sunt. Omnibus igitur, qui per literas aliquid imperaturi aut mandaturi sunt, sive suo sive alieno nomine id agant, tria potissimum consideranda sunt, quibus imperetur, quid imperent, quomodo imperent. Nam etsi omnibus benigne mansueteque imperandum est, (omnes enim humanitati quam superbiae libenti us obtemperant) ingenius tamen et generosis animis mansuetius et consideratius imperandum est. Sponte enim quae agenda sunt, agunt. Retinenda tamen est semper maiestas imperantis, ne cui prae est, subesse aut quem cogere potest, rogare videatur. In hoc genere aut nullo aut quam brevissimo exordio utendum est. Id, si res postulabit, ad ea quae facienda sunt, lectorum animos praeparabit rationemque qua ipse ad imperandum ductus sit aut utilitatem expo net; nonnunquam rei magnitudinem, difficultatem, necessitatem, honestatem, laudem, praemiumque proponet. Id si opus non erit, a narratione incipiet eius rei, de qua imperaturus est. rem autem, quam imperabit, primum possibilem

Torna all'inizio