Corsice et Gorgonum et ligaverunt naves simul, secundum morem
illorum qui pugnant in mari. Et ibi tanta cede ab utrisque pugnatum
est, ut etiam celum videretur compati et plorare. Et multi
ex utraque parte sunt interfecti, et plures naves submerse. Cumque
iam Pisani victores existerent, supervenerunt Ianuenses cum
multis galeis et irruerunt super Pisanos iam fessos; et nichilominus
ab utrisque acriter est pugnatum. Tandem Pisani, cum se
inferiores esse conspicerent, se Ianuensibus tradiderunt. Qui vulneratos
occiderunt, alios ad carcerem servaverunt. Et qui melius
habuit gloriari non potest, quoniam utrisque fuit adversa fortuna.
Et tantus fletus et ploratus fuit in Ianua et in Pisis, quantus nunquam
in illis duabus civitatibus fuit auditus a die conditionis
earum usque ad dies nostros. Quis enim sine tristitia et magno
fletu referre potest vel etiam cogitare qualiter ille due nobiles
civitates, ex quibus nobis Ytalicis omnium bonorum copia veniebat,
mutuo sunt destructe ex ambitione tantum et pompa et vana
gloria qua una aliam superare volebat, quasi mare navigantibus
non sufficeret? Inde consuevit dici:
Iniuriam latam sibi nunquam vindicat apte
qui ruit in peius, quo dedecoratur aperte.
Facta sunt autem hec XIIIa die mensis Augusti, in Dominica
die, in festo sanctorum martyrum Ypoliti et Cassiani. Numerum
captivorum et interfectorum ex utraque civitate scribere nolui,
quia diversimode referebatur. Verumtamen archiepiscopus Pisanus
episcopo Bononiensi, cuius frater germanus est, certum numerum
in suis litteris designavit, quem similiter scribere nolui, quia expectabam
fratres Minores de Ianua et de Pisis qui michi certum
numerum melius declararent. Et nota quod ista pugna et strages
que facta est inter Ianuenses et Pisanos prenosticata fuit et
demonstrata, antequam fieret, diu. Nam, in villa Sancti Ruffini,
in episcopatu Parmensi, mulieres que de nocte linum purgabant
viderunt duas magnas stellas mutuo preliantes. Et retrahebant
se multis vicibus et iterum atque iterum mutuis congressibus
dimicabant.
|
|