: Chronicon Novaliciense

Pag 276

V


Hii vero parentes preceptum regis, occidunt plurimos et
ad curias regias properant. Rex vero, videns exercicium illorum,
letatus est, quia ante magnum exicium paciebantur euntes et redeuntes
ab eo.
<XV>. Temporibus his duo magni fuerunt fratres in Bremito
oppido, divites et nimium locupletati. Hii ergo dirum servicium
assueti ponere cervicibus horum hominum, in lateribus et in
quibuscumque honeribus. Relinquentes igitur illud servicium
post precepta regalia regique soli colla submittunt. Ipsi vero tumefacti,
auferunt hos et puniunt dire: quibusdam oculos evellunt,
quibusdam manus et pedes incidunt, nonnullis squaloribus
carcerum dampnant. Conquestio illorum ad aulas pervenit regis,
qui vehementer commotus, minitavit illis iam ultra non essent
possessuri terram illam.
<XVI>. Hos denique timor invasit inmanis et timentes minas
illius a proprio limite subtrahunt pedes. Fugientibusque illis,
quidam illustris marchio nomine Albertus hos insequitur et dedit
peccunia et emit locum illum mediatim. Altera vero pars Aimo
sibi vindicat. His, respectus divino moderamine, sancto Petro
contulit: eo quod non haberet heredes, sanctum sibi Petrum
fecit heredem.
<XVII>. Monachi denique Novaliciensium videntes locum
aptum et amoenum et fructifer omnibus quę mandi possunt,
tam in leguminibus, quam in piscibus, sibi illum expetunt in capite

Torna all'inizio