Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 614


QUAESTIO 2
Deinde quaeritur de poena originalis peccati; et circa hoc quaeruntur duo:
1. Utrum peccato originali post mortem debeatur poena sensibilis in illis qui in
originali tantum peccato decedunt; 2. Utrum aliquem interiorem dolorem sentiant
in anima spiritualem qui pro peccato originali tantum puniuntur.
ARTICULUS 1
Utrum poena sensibilis debeatur peccato originali secundum se
Ad primum sic proceditur.
1. VIDETUR quod peccato originali secundum se debeatur poena sensibilis. Dicit
enim Augustinus De fide ad Petrum: «Firmissime tene, et nullatenus
dubites parvulos qui sine sacramento baptismatis de hoc saeculo transierunt,
aeterno supplicio puniendos». Sed supplicium poenam sensibilem nominat.
Ergo parvuli qui pro solo originali punientur, sensibilem poenam sustinebunt.
2. Praeterea, maiori culpae debetur maior poena. Sed originale est maius peccatum
quam veniale, quia plus habet de aversione, eo quod gratiam subtrahit:
veniale autem gratiam secum compatitur: et iterum aeterna poena punitur originale;
sed veniale temporali. Cum ergo veniali peccato debeatur poena sensibilis,
multo amplius originali.
3. Praeterea, gravius puniuntur peccata post hanc vitam quam in vita ista, ubi
est misericordiae locus. Sed in hac vita respondet originali poena sensibilis:
pueri enim qui solum originalem habent multas poenas sensibiles sustinent, nec
iniuste. Ergo et post hanc vitam poena sensibilis debetur.
4. Praeterea, sicut in peccato actuali est aversio et conversio, ita in peccato
originali aliquid aversioni respondet, scilicet privatio originalis iustitiae, et aliquid
conversioni, scilicet concupiscentia. Sed peccato actuali ratione conversionis
debetur poena sensibilis. Ergo et originali ratione concupiscentiae.
5. Praeterea, corpora puerorum post resurrectionem aut erunt passibilia, aut
impassibilia. Si impassibilia (et nullum corpus humanum potest esse impassibile,
nisi vel per dotem impassibilitatis, sicut est in beatis, vel ratione originalis
iustitiae, sicut in statu innocentiae), ergo corpora puerorum vel habebunt
dotem impassibilitatis, et sic gloriosa erunt, et non erit differentia inter pueros
baptizatos et non baptizatos, quod est haereticum; vel originalem iustitiam
habebunt, et sic originali peccato carebunt; nec pro peccato originali punientur,
quod est similiter haereticum. Si autem sint passibilia (omne autem passibile
de necessitate patitur, activo praesente); ergo praesentibus corporibus sensibilibus
activis sensibilem poenam patientur.

Torna all'inizio