Albertus Miliolus: Liber de temporibus et etatibus. Continuatio Regina et Cronica Imperatorum

Pag 652


Rex Anglie exinde terra marique recuperat Caypham et Cesaream; et cum accessisset Açotum, Iacobus
de Avena occiditur; deinde Ioppem proficiscentes, in Rama, Lydda, Turone-militum et Berthenubilo
yemantes, Ascalonem accedunt; et videntes muros diruptos fleverunt super illam, muros et turres in
brevi rehedificantes. Interim inter regem Anglie et ducem Burgundie ceterosque barones Francie
discordia vehemens orta est, eo quod vilipendit eos. Redeunt ergo Tyrum, progredientes ad marchionem,
et cum eis quingenti electi milites, cum quibus Saracenorum casalia cursitandos plurimum proficiebat.

CLXXI. De incoronatione imperatoris Henrici.


Eodem anno, videlicet anno Domini MCXCI, Henricus Frederici primi filius regnavit apud
Romanos an. VIII. Hunc Celestinus papa, qui Clementi successerat, unxit et imperiali diademate coronavit;
et tunc imperator apostolico dedit Tusculanum, et apostolicus Romanis. Romani vero civitatem
destruxerunt et Tusculanos excecantes et alias deformiter mutilantes. Indeque imperator cum augusta
nomine Constancia, filia condam Rogerii Siculi regis et soror Guilielmi regis, in Apuliam descendit,
ut regnum, quod iure successorio, fratre defuncto, debebatur, obtineret. Sed Tancredus iam substitutus
apud Panormum fuerat consecratus. Cum itaque Salernum adierit imperatrix, eam Salernitani
cives nequiter capientes Messanam ad Tancredum regem miserunt; qui eam in Panormitano palacio
honestate augusta dignissima conservavit. Imperator vero Neapolim cum obsederit, pene suis omnibus
pestilenti morte peremptis, spe sua propositove cassatus est.

CLXXII. De infortunio Cremonensium.


Eodem anno fuit infortunium, quod malamortha a Cremonensibus appellatur, eodem apud
Civitatem Pergamensium castrum contra Brixienses cum Pergamensibus congregata, divino iudicio in
se ruentes aut in flumine Olei precipitantes, multi quidem capti, multique mortui sunt. Sed captos
rediens de Apulia imperator e carcere liberavit; et eisdem Cremonensibus Cremam concessit et privilegio
confirmavit. Ad hec in Alamaniam rediit. Cui Tancredus augustam remisit.

CLXXIII. De rege Anglie et aliis gestis, que fuerunt suo tempore.


Anno Domini MCXCII. rex Anglie apud Ascalonem de reditu suo et regimine terre sollicitus
ab universo quesivit exercitu, cui terram conmitteret conquisitam securius et conquerendam; post vota
diversa quidam namque Guidonem inunctum, quidam marchionem invictum, quidam comitem Campanie
preferebant marchio eligitur et in facie exercitus approbatur. Igitur a rege citatur, ut properet
regales insulas accepturus et sceptra. Quarto Kal. Maii littere presentantur. Eodem die ab
Asaxinis occiditur clamantibus: Non eris marchio, non eris rex! quorum unus conbustus est, alius,
cum decoriaretur, confessus est se a Sene domino suo transmissum hoc fecisse imperio regis Anglie;
tercia die comitti Henrico illuc venienti uxor gravida copulavit invita. Redit festinus Achon, civitatem
obtinuit et ingressum Guidoni prohibuit. Itaque rex Guidoni Cypricum tradidit regnum, viginti
biçantiorum milibus emptum. Post hec Iopem obsedit Saladinus, in qua patriarcha Rodulfus electus
treguas optinuit a Saladino, quod, si usque ad biduum non haberet succursum, redderet municipium;
et cum alium non haberet, se ipsum pro ovibus obsidem dedit; duobus diebus transactis rex navigio
cum Pisanis applicuit et Saracenos castrum expugnantes viriliter exterminavit; cui equus a casttilano
paratur. Hunc solum militem pedites conmutantur et extra civitatem in Turchorum faciem
castrametantem; stupent Turchi unius militis incursione fugati. Timuerunt plurimum Turchi, ne
rex tam ferus invadere velit Egyptum. Quid igitur? utroque exercitu fugato, ad triennium tregue pro
desideriis conponuntur, Ascalone destruenda et a parte neutra possidenda. Sed in hoc rex peccavit,
quia patriarcham obsidem conpeditum non liberavit; adeunt igitur Christiani sepulchrum et inveniunt
ibi Ethyopem nudum in Christianorum ignominiam oblationum libamina colligentem. Rex autem sub

Torna all'inizio