Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 354


SED CONTRA, Augustinus in lib. Confess.: «Vae illis qui diligunt nutus tuos
pro te». Nutus autem divini dicuntur participatio bonitatis divinae in creaturis.
Ergo Deus amatur a sanctis in statu viae immediate, non solum secundum quod
eius bonitas in creaturis participatur.
Praeterea cognitio viae, propter hoc quod Deum mediantibus creaturis cognoscit,
evacuatur, et est aenigmatica. Sed caritas nunquam excidit, 1 Corinth. 13. Ergo
non diligit Deum mediante creatura.
Praeterea, illud quod est medium cognoscendi, est ratio cognitionis; et similiter
debet esse de dilectione. Sed ratio diligendi Deum non sunt creaturae, immo
potius e converso, maxime loquendo de dilectione caritatis. Ergo Deus immediate
per essentiam amatur.
Solutio
Respondeo dicendum, quod in potentiis ordinatis ita est quod ubi terminatur
operatio prioris potentiae, ibi incipit operatio sequentis; sicut patet quod sensus
terminatur ad imaginationem, quae est motus factus a sensu secundum
actum; et intellectus in termino imaginationis incipit, quia phantasmata accipit
pro obiecto, ut dicitur in 2 lib. de Anima; et ideo illarum
rerum quae non habent phantasmata, cognitionem non potest accipere, nisi ex
rebus quarum sibi repraesentantur phantasmata. Unde in statu viae, in qua
accipit a phantasmatibus, non potest Deum immediate videre; sed oportet ut ex
visibilibus, quorum phantasmata capit, in eius cognitionem deveniat.
Quamvis autem ipsam essentiam non videat immediate, tamen cognitio intellectus
ad ipsum Deum terminatur, quia ipsum esse ex effectibus apprehendit; unde
cum ad intellectum affectus sequatur, ubi terminatur operatio intellectus, ibi
incipit operatio affectus, sive voluntatis. Dictum est autem, quod operatio intellectus,
scilicet eius cognitio, ad ipsum Deum terminatur, quem esse ex effectibus
apprehendit; unde operatio voluntatis circa ipsum Deum potest esse immediate
nullo medio interveniente quod ad voluntatem pertineat; multis tamen mediis
praecedentibus ex parte intellectus, quibus in Deum cognoscendum pervenit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo dicendum, quod intellectus est velocior quantum ad hoc quod praevenit
affectum: sed affectus in amando magis pertingit ad intima, ut supra dictum est.
Ad secundum dicendum, quod amor oportet quod sit cogniti et visi aliqualiter, sed
non cogniti et visi in se; unde illud quod cognoscitur in alio, potest in seipso amari.
Ad tertium dicendum, quod quanto bonum plenius cognoscitur, tanto magis est
amabile; et praecipue illud bonum quod est finis, et in quo non invenitur aliquod
quo offendatur affectus; et ideo, quia Deus plenius cognoscetur in patria,
quam nunc, etiam plenius amabitur. Sed ista diversitas ex parte cognitionis erit

Torna all'inizio