Paulus Diaconus: Excerpta ex libris Pompei Festi de verborum significatu

Pag 77


Et familiares, ex eadem familia. Postea hoc nomine etiam
famuli appellari coeperunt, permutata I cum U littera.
Facessere significat interdum facere, ut est (Virg. Aen.
4,295): “Iussa facessunt.” Interdum vero pro abeat ponitur.
Pacavius (326): “Facessite omnes hinc,” id est abite.
Facul antiqui dicebant et faculter pro facile; unde facultas
et difficultas videntur dicta. Sed postea facilitas morum
facta est, facultas rerum.
Famuletium dicebatur, quod nunc servitium.
Famicosam terram palustrem vocabant.
Famuli origo ab Oscis dependit, apud quos servus famel
nominabatur, unde et familia vocata.
Fagutal sacellum Iovis, in quo fuit fagus arbor, quae Iovi
sacra habebatur.
Fovi, qui nunc Favi appellantur, dicti, quod princeps gentis
eius ex ea natus sit, cum qua Hercules in fovea concubuit.
Alii putant, eum primum ostendisse, quemadmodum
ursi et lupi foveis caperentur.
Faces antiqui dicebant, ut fides.
Famino, dicito.
Facem in nuptiis in honorem Cereris praeferebant; aqua
aspergebatur nova nupta, sive ut casta puraque ad virum
veniret, sive ut ignem atque aquam cum viro communicaret.
Fabam nec tangere, nec nominare Diali flamini licet, quod
ea putatur ad mortuos pertinere. Nam et Lemuralibus iacitur
larvis, et Parentalibus adhibetur sacrificiis, et in flore
eius luctus litterae apparere videntur.
Flamen Dialis dictus, quod filo assidue veletur; indeque
appellatur flamen, quasi filamen. Dialis autem appellatur
a Dio, a quo vita dari putabatur hominibus.

Torna all'inizio